Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.4b
Proxima[*] cum prioribus codd. sideribus tellus Erymanthidos Ursae
me tenet, adstricta terra perusta gelu.
Bosphoros et Tanais superant Scythiaeque paludes
50
vix satis et noti nomina pauca loci.
ulterius nihil est nisi non habitabile frigus.
heu quam vicina est ultima terra mihi!
at longe patria est, longe carissima coniunx,
quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
55
sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est
corpore: sunt animo cuncta videnda meo.
ante oculos errant domus, urbsque et [*]urbs et corr. σ forma locorum,
acceduntque suis singula facta locis,
coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est. [*]est om.
60
illa meos casus ingravat, illa levat;
ingravat hoc, quod abest; levat hoc, quod praestat amorem
inpositumque sibi firma tuetur onus.
vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,
dicere quos cupio nomine quemque suo.
65
sed timor officium cautus compescit, et ipsos
in nostro poni carmine nolle puto.
ante volebatis, gratique erat instar honoris,
versibus in nostris nomina vestra legi.
quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque
70
adloquar, et nulli causa timoris ero.
nec meus indicio latitantes versus amicos protrahit. [*] protrahet
occulte siquis amabat, amet.
scite tamen, quamvis longe [*]longa corr. Owen ex deflorat. regione remotus
absim, vos animo semper adesse meo;
75
et qua quisque potest, aliqua mala nostra levate,
fidam proiecto neve negate manum.