Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
tu quoque formida nimium sublimia semper,
propositique, precor, contrahe vela tui.
nam pede inoffenso spatium decurrere vitae
dignus es et fato candidiore frui.
35
quae pro te ut voveam, miti pietate mereris
haesuraque fide tempus in omne mihi.
vidi ego te tali vultu mea fata gementem,
qualem credibile est ore fuisse meo.
nostra tuas vidi lacrimas super ora cadentes,
40
tempore quas uno fidaque verba bibi.
nunc quoque summotum studio defendis amicum,
et mala vix ulla parte levanda levas.
vive sine invidia, mollesque inglorius annos
exige, amicitias et tibi iunge pares,
45
Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,
nomen ama : Scythicus cetera Pontus habet.