Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sic nova Dulichio lotos gustata palato
illo, quo nocuit, grata sapore fuit.
sentit amans sua damna fere, tamen haeret in illis,
materiam culpae persequiturque suae.
35
nos quoque delectant, quamvis nocuere, libelli,
quodque mihi telum vulnera fecit, amo.
forsitan hoc studium possit furor esse videri,
sed quiddam furor hic utilitatis habet,
semper in obtutu mentem vetat esse malorum,
40
praesentis casus inmemoremque facit,
utque suum Bacche non sentit saucia vulnus,
dum stupet Idaeis exululata modis,
sic ubi mota calent viridi mea pectora thyrso,
altior humano spiritus ille malo est.
45
ille nec exilium, Scythici nec litora ponti,
ille nec iratos sentit habere deos.
utque soporiferae biberem si pocula Lethes,
temporis adversi sic mihi sensus abest.
iure deas igitur veneror mala nostra levantes,
50
sollicitae [*]sollicitas corr. Scaliger comites ex Helicone fugae,
et partim pelago partim vestigia terra
vel rate dignatas vel pede nostra sequi,
sint, precor, haec saltem faciles mihi! namque deorum
cetera cum magno Caesare turba facit,
55
meque tot adversis cumulant,[*]cumulat quot litus harenas,
quotque fretum pisces, ovaque piscis habet,
vere prius flores, aestu numerabis aristas,
poma per autumnum frigoribusque nives,
quam mala, quae toto patior iactatus in orbe,
60
dum miser Euxini litora laeva [*]saeva: laeva σ peto.