Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
nec tamen, ut veni, levior fortuna malorum est :
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
hic quoque cognosco natalis stamina nostri,
stamina de nigro vellere facta mihi.
65
utque neque insidias capitisque pericula narrem,
vera quidem, veri [*]veri vera vel vidi corr. Francius sed graviora fide,
vivere quam miserum est inter Bessosque Getasque
illum, qui populi semper in ore ruit .
quam miserum est, porta vitam muroque tueri,
70
vixque sui tutum viribus esse loci!
aspera militiae iuvenis certamina fugi,
nec nisi lusura movimus arma manu;
nunc senior gladioque latus scutoque sinistram,
canitiem galeae subicioque meam.
75
nam dedit e specula custos ubi signa tumultus,
induimus trepida protinus arma manu.
hostis, habens arcus imbutaque tela venenis, [*]veneno
saevus anhelanti moenia lustrat equo,
utque rapax pecudem, quae se non texit ovili,
80
per sata, per silvas fertque trahitque lupus,
sic, siquem nondum portarum saepe [*]sede: saepe σ receptum
barbarus in campis repperit hostis, habet:
aut sequitur captus coniectaque vincula collo
accipit, aut telo virus habente perit.
85
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis .
heu nimium fati tempora longa [*]lenta mei!
et tamen ad numeros antiquaque sacra reverti
sustinet in tantis hospita Musa malis,
sed neque cui recitem quisquam est mea carmina, nec qui
90
auribus accipiat verba Latina suis.