Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
ipse mihi—quid enim faciam?—scriboque legoque,
tutaque iudicio littera nostra suo est.
saepe tamen dixi cui nunc haec cura laborat?
an mea Sauromatae scripta Getaeque legent?
95
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae,
umidaque est fletu littera facta meo,
corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit,
inque sinum maestae labitur imber aquae,
cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor,
100
et, tulerit quo me casus et unde, subit,
saepe manus demens, studiis irata sibique,
misit in arsuros carmina nostra focos,
atque ita [*]ea: ita σ de multis quoniam non multa supersunt,
cum venia facito, quisquis es, ista legas.
105
tu quoque non melius, quam sunt mea tempora, carmen,
interdicta mihi, consule. Roma, boni.