Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
altera Sidonias, utraque sicca, rates,
omnia cum summo positae videatis in axe,
et maris occiduas non subeatis aquas,
5
aetheriamque suis cingens amplexibus arcem
vester ab intacta circulus extet humo,
aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam
dicitur Iliades transiluisse Remus,
inque meam nitidos dominam convertite vultus,
10
sitque memor nostri necne, referte mihi.
ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.
cur iacet [*]latet vel labat: iacet Ehwald ambiguo spes mea mixta metu?
crede, quod est et vis, ac desine tuta vereri,
deque fide certa sit tibi certa fides,
15
quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,
non mentitura tu tibi voce refer,
esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,
quodque potest, secum nomen habere tuum
vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,[*]praesentibus haeret
20
teque remota procul, si modo vivit, amat.
ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,
lenis ab admonito pectore somnus abit?
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque
tangit et oblitam non sinit esse mei,
25
et veniunt aestus, et nox inmensa videtur,
fessaque iactati corporis ossa dolent?
non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,
detque tuus maesti signa doloris amor,
nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum
30
Hectora Thessalico vidit ab axe rapi.
quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,
affectum quem te mentis habere velim.
tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris ;
non es? at [*]ut: at Bentley amisso coniuge digna fores.
35
tu vero tua damna dole, mitissima coniunx,
tempus et a nostris exige triste malis,
Aeque meos casus: est quaedam flere voluptas;
expletur lacrimis egeriturque dolor,
atque utinam lugenda tibi non vita, sed esset
40
mors mea, morte fores sola relicta mea!
spiritus hic per te patrias exisset in auras,
sparsissent lacrimae pectora nostra piae,
supremoque die notum spectantia caelum
texissent digiti lumina nostra tui,
45
et cinis in tumulo positus iacuisset avito,
tactaque nascenti corpus haberet humus;
denique, ut et vixi, sine crimine mortuus essem.
nunc mea supplicio vita pudenda suo est.
me miserum, si tu, cum dicens exulis uxor,
50
avertis vultus et subit ora rubor!
me miserum, si turpe putas mihi nupta videri!
me miserum, si te iam pudet esse meam!
tempus ubi est illud, quo te iactare solebas
coniuge, nec nomen dissimulare viri?
55
tempus ubi est, quo te [*]illud quo te vel illud nisi non vis vel illud quo ni (non) fugis corr. σ —nisi non vis illa referri—
et dici, memini, iuvit et esse meam?
utque proba dignum est, omni tibi dote placebam:
addebat veris multa faventis amor.
nec, quem praeferres—ita res tibi magna videbar—
60
quemque tuum malles esse, vir alter erat.
nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque
non debet dolor hinc, debet abesse pudor,
cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,
num legis Euadnen erubuisse viro?
65
nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,
ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,
quod precibus periit ambitiosa suis.
nec tibi, quod saevis ego sum Iovis ignibus ictus,
70
purpureus molli fiat in ore pudor.
sed magis in curam nostri consurge tuendi,
exemplumque mihi coniugis esto bonae,
materiamque tuis tristem virtutibus imple:
ardua per praeceps gloria vadit iter.
75
Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?
publica virtutis per mala facta via est.
ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:
si valeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.
quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,
80
apparet virtus arguiturque malis.
dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque
conspicuum pietas qua tua tollat, habet.
utere temporibus, quorum nunc munere facta est [*]ficta est vel freta es: facta est Ehwald
et patet in laudes area lata tuas.