Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
deque meis illo referebat versibus ore,
in quo pars magnae nobilitatis erat.
non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,
sed prius auctori sunt data verba tuo. [*]sed sunt auctori non tua verba tuo
35
nec [*]non: nec σ data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis
ultima si demas, vita tuenda mea est.
hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,
si tanti senes sit tibi nota mali.
aut timor aut error nobis, prius obfuit error.
40
a! [*]at sine me fati non meminisse mei;
neve retractando nondum coeuntia rumpam [*]rumpe vel rupem
vulnera: vix illis proderit ipsa quies,
ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne
peccato facinus consiliumque meo;
45
idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,
nec mihi detractas possidet alter opes.
forsitan hanc ipsam, vivam modo, finiet olim,
tempore cum fuerit lenior ira, fugam.
nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non
50
nostra verecundo vota pudore carent,
mitius exilium pauloque propinquius opto,
quique sit a saevo longius hoste locus;
quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo
hoc peteret pro me, forsitan ille daret.
55
frigida me cohibent Euxini litora Ponti :
dictus ab antiquis Axenus ille fuit.
nam neque iactantur moderatis aequora ventis,
nec placidos portus hospita navis adit.
sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;
60
nec minus infida terra timetur aqua.