Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.6
Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,
praebet et incurvo colla premenda iugo;
tempore paret equus lentis animosus habenis,
et placido duros accipit ore lupos;
5
tempore Poenorum compescitur ira leonum,
nec feritas animo, quae fuit ante, manet;
quaeque sui monitis [*]iussis obtemperat Inda magistri
belua, servitium tempore victa subit.
tempus ut extensis tumeat facit uva racemis,
10
vixque merum capiant grana quod intus habent;
tempus et in canas semen producit aristas,
et ne sint tristi poma sapore cavet. [*]facit
hoc tenuat dentem terram renovantis [*]semoventis vel scindentis vel patientis: renovantis σ aratri,
hoc rigidas silices, hoc adamanta terit;
15
hoc etiam saevas paulatim mitigat iras,
hoc minuit luctus maestaque corda levat,
cuncta potest igitur tacito pede lapsa vetustas
praeterquam curas attenuare meas.
ut patria careo, bis frugibus area trita est,
20
dissiluit nudo pressa bis uva pede.
nec quaesita tamen spatio patientia longo est,
mensque mali sensum nostra recentis habet,
scilicet et veteres fugiunt iuga saepe iuvenci,
et domitus freno saepe repugnat equus.
25
tristior est etiam praesens aerumna priore:
ut sit enim sibi par, crevit et aucta mora est.
nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;
nunc [*]nunc sed magis hoc, quo sunt cognitiora, gravant.
est quoque non nihilum [*]minimum vires afferre recentes,
30
nec praeconsumptum temporis esse malis,