Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
fortior in fulva novus est luctator harena,
quam cui sunt tarda brachia fessa mora.
integer est melior nitidis gladiator in armis,
quam cui tela suo sanguine tincta rubent.
35
fert bene praecipites navis modo facta procellas:
quamlibet exiguo solvitur imbre vetus.
nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante quam [*] quae: quam Ehwald
mala sunt longa multiplicata die!
credite, deficio, nostroque a corpore quantum
40
auguror, accedunt tempora parva malis.
nam neque sunt vires, nec qui color esse solebat:
vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem,
corpore sed mens est aegro magis aegra, malique
in circumspectu stat sine fine sui.
45
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,
et, qua nulla mihi carior, uxor abest,
vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
sic me [*]me mala quae video non videoque movent. [*]nocent
una tamen spes est quae me soletur in istis,
50
haec fore morte mea non diuturna mala.