Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.8
Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,
inficit et nigras alba senecta comas,
iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,
iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
5
nunc erat, ut posito deberem fine laborum
vivere, me nullo [*]cum nullo sollicitante metu,
quaeque meae semper placuerunt otia menti
carpere et in studiis molliter esse meis,
et parvam celebrare domum veteresque Penates
10
et quae nunc domino rura paterna carent,
inque sinu dominae carisque sodalibus inque
securus patria consenuisse mea.
haec mea sic quondam peragi speraverat aetas:
hos ego sic annos ponere dignus eram.
15
non ita dis visum est, qui me terraque marique
actum [*]iactum Sarmaticis exposuere locis.
in cava ducuntur quassae navalia puppes,
ne temere in mediis dissoluantur aquis.
ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, [*]ademptus vel adeptas
20
languidus in pratis gramina carpit equus,
miles ubi emeritis non est satis utilis annis,
ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares,
sic igitur, tarda vires minuente senecta,
me quoque donari iam rude tempus erat.
25
tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,
nec siccam Getico fonte levare sitim,
sed modo, quos habui, vacuos secedere in hortos,
nunc hominum visu rursus et urbe frui.
sic animo quondam non divinante futura
30
optabam placide vivere posse senex.