Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima
mollia praebuerint, posteriora gravant.
iamque decem lustris omni sine labe peractis,
parte premor vitae deteriore meae,
35
nec procul a metis, quas paene tenere videbar,
curriculo gravis est facta ruina meo.
ergo illum demens in me saevire coegi,
mitius inmensus quo nihil orbis habet?
ipsaque delictis victa est clementia nostris,
40
nec tamen errori vita negata meo est?
vita procul patria peragenda sub axe Boreo,
qua maris Euxini terra sinistra iacet.
hoc mihi si Delphi [*]delphis vel delphos corr. Scaliger Dodonaque diceret ipsa,
esse videretur vanus uterque locus.
45
nil adeo validum est, adamas licet alliget illud,
ut maneat rapido firmius igne Iovis;
nil ita sublime est supraque pericula tendit
non sit ut inferius suppositumque deo.
nam quamquam vitio pars est contracta malorum,
50
plus tamen exitii numinis ira dedit.
at vos admoniti nostris quoque casibus este,
aequantem superos emeruisse virum.