Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.10
Ut sumus in Ponto, ter frigore constitit Hister,
facta est Euxini dura ter unda maris.
at mihi iam videor patria procul esse tot annis,
Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.
5
stare putes, adeo procedunt tempora tarde,
et peragit lentis passibus annus iter.
nec mihi solstitium quicquam de noctibus aufert,
efficit angustos nec mihi bruma dies,
scilicet in nobis rerum natura novata est,
10
cumque meis curis omnia longa facit.
an peragunt solitos communia tempora motus, suntque [*] stantque Housman
magis vitae tempora dura meae?
quem tenet Euxini mendax cognomine litus,[*]litus s tellus vel tempus vel pontus
et Scythici vere terra sinistra freti,
15
innumerae circa gentes fera bella minantur,
quae sibi non rapto [*]raptu vivere turpe putant.
nil extra tutum est: tumulus defenditur ipse
moenibus exiguis ingenioque loci.
cum minime credas, ut aves,[*]avis densissimus hostis
20
advolat, et praedam vix bene visus agit.
saepe intra muros clausis venientia portis
per medias legimus noxia tela vias.
est igitur rarus, rus qui [*]qui iam corr. Heinsius; cf. qui rus σ colere audeat, isque
hac arat infelix, hac tenet arma manu.
25
sub galea pastor iunctis pice cantat avenis,
proque lupo pavidae bella verentur oves.
vix ope castelli defendimur; et tamen intus
mixta facit Graecis barbara turba metum,
quippe simul nobis habitat discrimine nullo
30
barbarus et tecti plus quoque parte tenet,