Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
quos [*]quorum ut non timeas, possis odisse videndo
pellibus et longa pectora tecta coma.
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe,
pro patrio cultu Persica braca tegit.
35
exercent illi sociae commercia linguae:
per gestum res est significanda mihi.
barbarus hic ego sum, qui non intellegor ulli,
et rident stolidi verba Latina Getae;
meque palam de me tuto mala saepe loquuntur,
40
forsitan obiciunt exiliumque mihi.
utque fit, in me aliquid ficti,[*]siquidem vel si quid: ficti Owen dicentibus illis
abnuerim quotiens adnuerimque, putant,
adde quod iniustum [*]et iustum rigido ius dicitur ense,
dantur et in medio vulnera saepe foro.
45
o duram Lachesin, quae tam grave sidus habenti
fila dedit vitae non breviora meae!
quod patriae vultu vestroque caremus, amici,
atque hic in Scythicis gentibus esse queror :
utraque poena gravis, merui tamen urbe carere,
50
non merui tali forsitan esse loco.
quid loquor, a! demens? ipsam quoque perdere vitam,
Caesaris offenso numine, dignus eram.