Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Quod te nescioquis per iurgia dixerit esse
exulis uxorem, littera questa tua est.
indolui, non tam mea quod fortuna male audit,
qui iam consuevi fortiter esse miser,
5
quam quod cui minime vellem, sum causa pudoris,
teque reor nostris erubuisse malis.
perfer et obdura; multo graviora tulisti,
eripuit cum me principis ira tibi.
fallitur iste tamen, quo iudice nominor exul:
10
mollior est culpam poena secuta meam.
maxima poena mihi est ipsum offendisse, priusque
venisset mallem funeris hora mihi.
quassa tamen nostra est, non mersa [*]mersa fracta nec obruta navis,
utque caret portu, sic tamen extat aquis.
15
nec vitam nec opes nec ius mihi civis ademit,
qui merui vitio perdere cuncta meo.
sed quia peccato facinus non affuit illi,
nil nisi me patriis iussit abesse focis,
utque aliis, quorum numerum comprendere non est,
20
Caesareum numen sic mihi mite fuit.
ipse relegati, non exulis utitur in me
nomine . tuta suo iudice causa mea est.
iure igitur laudes. Caesar, pro parte virili
carmina nostra tuas qualiacumque canunt:
25
iure deos, ut adhuc caeli tibi limina claudant,
teque velint sine se, comprecor, esse deum.
optat idem populus; sed, ut in mare flumina vastum,
sic solet exiguae currere rivus aquae,
at tu fortunam, cuius vocor exul ab ore,
30
nomine mendaci parce gravare meam!