Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.12
Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,
ne pereant turpi pectora nostra situ.
difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum
sunt opus, et pacem mentis habere volunt.
5
nostra per adversas agitur fortuna procellas,
sorte nec ulla mea tristior esse potest.
exigis ut Priamus natorum funere ludat, [*]plaudat
et Niobe festos ducat ut orba choros.
luctibus an studio videor debere teneri,
10
solus in extremos iussus abire Getas?
des licet in valido pectus mihi robore fultum,
fama refert Anyti quale fuisse reo, [*]rei vel senis
fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:
plus valet humanis viribus ira dei.
15
ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum
scribere in hoc casu sustinuisset opus.
ut veniant patriae, veniant oblivia vestri,[*]nostri
omnis ut amissi sensus abesse queat,
at timor officio fungi vetat ipse [*]esse: ipse σ quietum:
20
cinctus ab innumero me tenet hoste locus,
adde quod ingenium longa rubigine laesum
torpet et est multo, quam fuit ante, minus,
fertilis, assiduo si non renovatur [*]renovetur vel removetur aratro,
nil nisi cum spinis gramen habebit ager.
25
tempore qui longo steterit, male curret [*]currit et inter
carceribus missos ultimus ibit equus,
vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,
siqua diu solitis cumba vacavit [*]vacabit corr. σ aquis,
me quoque despera,[*]despero fuerim cum parvus et ante,
30
illi, qui fueram, posse redire parem.