Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
contudit ingenium patientia longa malorum,
et pars antiqui nulla vigoris adest.
siqua [*]siqua Bentley saepe tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,
inque suos volui cogere verba pedes,
35
carmina nulla mihi sunt scripta, [*]carmina sunt mihi scripta aut nulla vel carmina scripta mihi sunt nulla aut qualia cernis,
digna sui domini tempore, digna loco.
denique non parvas animo dat gloria vires,
et fecunda facit pectora laudis amor.
nominis et famae quondam fulgore trahebar,
40
dum tulit antemnas aura secunda meas.
non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:
si liceat, nulli cognitus esse velim,
an quia cesserunt primo bene carmina, suades
scribere, successus ut sequar ipse meos?
45
pace, novem, vestra liceat dixisse, sorores:
vos estis nostrae maxima causa fugae,
utque dedit iustas tauri fabricator aeni,
sic ego do poenas artibus ipse meis.
nil mihi debebat cum versibus amplius esse,
50
cum fugerem merito naufragus omne fretum,
at, puto, si demens studium fatale retemptem,
hic mihi praebebit carminis arma locus.
non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,
verbaque significent quid mea, norit, adest.
55
omnia barbariae loca sunt vocisque ferinae,
omniaque hostilis [*]hostilis Merkel possint vel possunt plena timore soni.
ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
nam didici Getice Sarmaticeque loqui.
nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri
60
a componendo carmine Musa potest.