Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
siqua tamen pretium sibi virtus [*]merces: virtus Ehwald ipsa petitum,
inque parum laetis ardua rebus adest,
ut tempus numeres, per saecula nulla tacetur,
et loca mirantur qua patet orbis iter.
35
aspicis ut longo teneat laudabilis aevo
nomen inextinctum Penelopea fides?
cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor
ausaque in accensos Iphias ire rogos?
ut vivat fama coniunx Phylaceïa, cuius
40
Iliacam celeri vir pede pressit humum?
morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
non ex difficili fama petenda tibi est.
nec te credideris, quia non facis, ista moneri:
vela damus, quamvis remige puppis eat,
45
qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo
laudat et hortatu comprobat acta suo.