Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.3
Illa dies haec est, qua te celebrare poetae,
si modo non fallunt tempora, Bacche, solent,
festaque odoratis innectunt tempora sertis,
et dicunt laudes ad tua vina tuas.
5
inter quos, memini, dum me mea fata sinebant,
non invisa tibi pars ego saepe fui,
quem nunc suppositum stellis Cynosuridos Ursae
iuncta tenet crudis Sarmatis ora Getis,
quique prius mollem vacuamque laboribus egi
10
in studiis vitam Pieridumque choro,
nunc procul a patria Getieis circumsonor armis
multa prius pelago multaque passus humo.
sive mihi casus sive hoc dedit ira deorum,
nubila nascenti seu mihi Parca fuit,
15
tu tamen e sacris hederae [*]hederae me de cultoribus unum
numine debueras sustinuisse tuo.
an dominae fati quicquid cecinere sorores,
omne sub arbitrio desinit esse dei?
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces,
20
quo non exiguo facta labore via est.
nec patria est habitata tibi, sed adusque nivosum
Strymona venisti Marticolamque Geten,
Persidaque et lato spatiantem flumine Gangen,
et quascumque bibit decolor Indus aquas.
25
scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae
stamina bis genito bis cecinere tibi.
me quoque, si fas est exemplis ire deorum,
ferrea sors vitae difficilisque premit.
illo nec levius cecidi, quem magna locutum
30
reppulit a Thebis Iuppiter igne suo.