Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
ut tamen audisti percussum fulmine vatem,
admonitu matris condoluisse potes,
et potes aspiciens circum tua sacra poëtas,
"nescioquis nostri" dicere "cultor abest."
35
fer, bone Liber, opem: sic altera [*]altam degravet ulmum
vitis et incluso plena sit uva inero,
sic tibi cum Bacchis Satyrorum gnava iuventus
adsit, et attonito non taceare sono,
ossa bipenniferi sic sint male pressa Lycurgi,
40
impia nec poena Pentheos umbra vacet, [*]vacet caret
sic micet aeternum vicinaque sidera vincat
coniugis in caelo clara corona tuae .
huc ades et casus releves, pulcherrime, nostros,
unum de numero me memor esse tuo.
45
sunt dis inter se commercia, flectere tempta
Caesareum numen numine, Bacche, tuo.
vos quoque, consortes studii, pia turba, poetae,
haec eadem sumpto quisque rogate mero.
atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto,
50
opponat [*]apponat lacrimis pocula mixta suis,
admonitusque mei, cum circumspexerit omnes,
dicat "ubi est nostri pars modo Naso chori?"
idque ita, si vestrum merui candore favorem,
nullaque iudicio littera laesa meo est,
55
si, veterum digne veneror cum scripta virorum,
proxima non illis esse minora reor.
sic igitur dextro faciatis Apolline carmen:
quod licet, inter vos nomen habete meum.