Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.4
Litore ab Euxino Nasonis epistula veni,
lassaque facta mari lassaque facta via,
qui mihi flens dixit " tu, cui licet, aspice Romam.
heu quanto melior sors tua sorte mea est!"
5
flens quoque me scripsit, nec qua signabar, ad os est
ante, sed ad madidas gemma relata genas.
tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,
ostendi solem postulat ille sibi,
nec frondem in silvis, nec aperto mollia prato
10
gramina, nec pleno flumine cernit aquam [*]aquas;
quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,
quidve Philoctetes ictus ab angue gemat.
di facerent utinam talis status esset in illo,
ut non tristitiae causa dolenda foret!
15
fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,
more nec indomiti frena recusat equi.
nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,
conscius in culpa non scelus esse sua.
saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius
20
se quoque in exemplis adnumerare solet:
nam, quod opes teneat patrias, quod nomina civis,
denique quod vivat, munus habere dei.
te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi
omnibus) in toto pectore semper habet;
25
teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,
te vocat Aegiden Euryalumque suum.
nec patriam magis ille suam desiderat et quae
plurima eum patria sentit abesse sibi,
quam vultus oculosque tuos, o dulcior illo
30
melle, quod in ceris Attica ponit apis.