Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
5.5
Annuus adsuetum dominae natalis honorem
exigit: ite manus ad pia sacra meae.
sic quondam festum Laërtius egerat heros
forsan in extremo coniugis orbe diem.
5
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum,
quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
quaeque semel toto vestis mihi sumitur anno,
sumatur fatis discolor alba meis;
araque gramineo viridis de caespite fiat,
10
et velet tepidos nexa corona focos.
da mihi tura, puer, pingues facientia flammas,
quodque pio fusum stridat in igne merum.
optime natalis! quamvis procul absumus, opto
candidus huc venias dissimilisque meo,
15
si quod et instabat dominae miserabile vulnus,
sit perfuncta meis tempus in omne malis;
quaeque gravi nuper plus quam quassata procella est,
quod superest, tutum per mare navis eat.
illa domo nataque sua patriaque fruatur
20
erepta haec uni sit satis esse mihi—
quatenus et non est in caro coniuge felix,
pars vitae tristi cetera nube vacet,
vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens,
consumatque annos, sed diuturna, suos.
25
adicerem et nostros, sed ne contagia fati
corrumpant timeo, quos agit ipsa, mei.
nil homini certum est. fieri quis posse putaret,
ut facerem in mediis haec ego sacra Getis?
aspice ut aura tamen fumos e ture coortos
30
in partes Italas et loca dextra ferat.