Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sensus inest igitur nebulis, quas exigit ignis:
consilio fugiunt aethera, Ponte, [*]consilium ... cetera pene corr. Withof tuum.
consilio, commune sacrum cum fiat in ara
fratribus, alterna qui periere manu,
35
ipsa sibi discors, tamquam mandetur ab illis,
scinditur in partes atra favilla duas.
hoc, memini, quondam fieri non posse loquebar,
et me Battiades iudice falsus erat:
omnia nunc credo, cum tu non stultus ab Arcto
40
terga, vapor, dederis Ausoniamque petas.
haec ergo lux est, quae si non orta fuisset,
nulla fuit misero festa videnda mihi.
edidit haec mores illis heroisin [*]heroibus corr. Salmasius aequos,
quis erat Eëtion Icariusque pater.
45
nata pudicitia est, virtus [*]moris: virtus Owen probitasque, fidesque,
at non sunt ista gaudia nata die, [*]die fide
sed labor et curae fortunaque moribus impar,
iustaque de viduo paene querella toro.
scilicet adversis probitas exercita rebus
50
tristi materiam, tempore laudis habet,
si nihil infesti durus vidisset Ulixes,
Penelope felix sed sine laude foret,
victor Echionias si vir penetrasset in arces,
forsitan Euadnen vix sua nosset humus.
55
cum Pelia genitae tot sint, cur nobilis una est?
nempe fuit misero nupta quod una viro.
effice ut Iliacas tangat prior alter harenas,
Laudamia nihil cur referatur erit.
et tua, quod malles,[*]mallem pietas ignota maneret,
60
implerent venti si mea vela sui.