Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,
qui mihi confugiam, qui mihi portus eras,
tu quoque suscepti curam dimittis amici,
officiique pium tam cito ponis onus?
5
sarcina sum, fateor, quam si non [*]quamvis sine tempore nostro [*]nostro duro
depositurus eras, non subeunda fuit.
fluctibus in mediis navem, Palinure, relinquis?
ne fuge, neve tua sit minor arte fides.
numquid Achilleos inter fera proelia fidi
10
deseruit levitas Automedontis equos?
quem semel excepit, numquam Podalirius aegro
promissam medicae non tulit artis opem.
turpius eicitur, quam non admittitur hospes:
quae patuit, dextrae firma sit ara meae.
15
nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc
me pariter serva iudiciumque tuum,
si modo non aliqua est in me nova culpa, tuamque
mutarunt subito crimina nostra fidem,
spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,
20
quod cupio, membris exeat ante meis,
quam tua delicto stringantur pectora nostro,
et videar merito vilior esse tibi.
non adeo toti fatis urguemur iniquis,
ut mea sit longis mens quoque mota malis.
25
finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum
dixisse in Pyladen improba verba putas?
nec procul a vero est quin et [*]quod non: quin et σ pulsarit amicum:
mansit in officiis non minus ille suis.
hoc est cum miseris solum commune beatis,
30
ambobus tribui quod solet obsequium :
ceditur et caecis et quos praetexta verendos
virgaque cum verbis imperiosa facit,
si mihi non parcis, fortunae parcere debes:
non habet in nobis ullius ira locum.
35
elige nostrorum minimum minimumque laborum,[*]malorum
isto, quod reris, [*]illo quo quereris grandius illud erit.
quam multa madidae celantur harundine fossae,
florida quam multas Hybla tuetur apes,
quam multae gracili terrena sub horrea ferre
40
limite formicae grana reperta solent,
tam me circumstat [*]circumdat (circumdant): circumstant σ densorum turba malorum.
crede mihi, vero est nostra querella minor.
his qui contentus non est,
in litus harenas, in segetem spicas, in mare fundat aquas.
45
intempestivos igitur compesce tumores,[*]timores corr. σ
vela nec in medio desere nostra mari.