Tristia, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Quam legis, ex illa tibi venit epistula terra,
latus ubi aequoreis additur Hister aquis,
si tibi contingit cum dulci vita salute,
candida fortunae pars manet una meae.
5
scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
quamvis hoc vel me scire tacente potes,
sum miser; haec brevis est nostrorum summa malorum,
quisquis et offenso Caesare vivit, erit.
turba Tomitanae quae sit regionis et inter
10
quos habitem mores, discere cura tibi est?
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque,
a male pacatis plus trahit ora Getis.
Sarmaticae maior Geticaeque frequentia gentis
per medias in equis itque reditque vias.
15
in quibus est nemo, qui non coryton et arcum
telaque vipereo lurida felle gerat,
vox fera, trux vultus, verissima Martis [*]mortis corr. σ imago,
non coma, non ulla barba resecta manu,
dextera non segnis fixo dare vulnera cultro,
20
quem iunctum lateri barbarus omnis habet,
vivit in his heu nunc, lusorum [*]nullus eorum vel his nullus tenerorum: nunc lusorum Ehwald oblitus amorum,
hos videt, hos vates audit, amice, tuus:
atque utinam vivat non et [*]et non corr. Heinsius moriatur in illis,
absit ab invisis et tamen umbra locis.
25
carmina quod pleno saltari nostra theatro,
versibus et plaudi scribis, amice, meis,
nil equidem feci tu scis hoc ipse—theatris,
Musa nec in plausus ambitiosa mea est.
non tamen ingratum est, quodcumque oblivia nostri
30
impedit et profugi nomen in ora refert,
quamvis interdum, quae me laesisse recordor,
carmina devoveo Pieridasque meas,
cum bene devovi, nequeo tamen esse sine illis,
vulneribusque meis tela cruenta sequor,
35
quaeque modo Euboicis lacerata est fluctibus, audet
Graia Capheream currere puppis aquam. [*]capharea ... aqua
nec tamen, ut lauder, vigilo curamque futuri
nominis, utilius quod latuisset, ago.
detineo studiis animum falloque dolores,
40
experior curis et dare verba meis.
quid potius faciam desertis solus in oris,
quamve malis aliam quaerere coner [*]coner cogar opem?
sive locum specto, locus est inamabilis, et quo
esse nihil toto tristius orbe potest,
45
sive homines, vix sunt homines hoc nomine digni,
quamque lupi, saevae plus feritatis habent.
non metuunt leges, sed cedit viribus aequum,
victaque pugnaci iura sub ense iacent.
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis,
50
oraque sunt longis horrida tecta comis,
in paucis remanent Graecae vestigia linguae,
haec quoque iam Getico barbara facta sono.
unus in hoc nemo est populo, [*]nemo . . populo populo vix est
qui forte Latine quaelibet e medio reddere verba queat.
55
ille ego Romanus vates—ignoscite, Musae!—
Sarmatico cogor plurima more loqui.
en pudet et fateor, iam desuetudine longa
vix subeunt ipsi verba Latina mihi.
nec dubito quin sint et in hoc non pauca libello
60
barbara . non hominis culpa, sed ista loci.
ne tamen Ausoniae perdam commercia linguae,
et fiat patrio vox mea muta sono,
ipse loquor mecum desuetaque verba retracto,
et studii repeto signa sinistra mei.
65
sic animum tempusque traho, sic meque [*]me sicque vel mecumque corr. σ reduco
a contemplatu summoveoque mali.
carminibus quaero miserarum oblivia rerum:
praemia si studio consequar ista, sat est.