Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
1.2
Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,
et geminas animi nobilitate genus,
qui nasci ut posses, quamvis cecidere trecenti,
non omnes Fabios abstulit una dies,
5
forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,
quisque loquar tecum, certior esse velis,
ei mihi, quid faciam? vereor ne nomine lecto
durus et aversa cetera mente legas.
videris. [*]viderit corr. Heinsius audebo [*]audebo haec siquis tibi me scripsisse fateri
10
...[*]om. AC: spuria habent cett.
qui, cum me poena dignum graviore fuisse
confitear, possum vix graviora pati.
hostibus in mediis interque pericula versor,
tamquam cum patria pax sit adempta mihi:
15
qui, mortis saevo geminent ut vulnere causas,
omnia vipereo spicula felle linunt.
his eques instructus perterrita moenia lustrat
more lupi clausas circumeuntis oves:
et [*]at semel intentus nervo levis arcus equino
20
vincula semper habens inresoluta manet.
tecta rigent fixis veluti velata [*]vallata sagittis,
portaque vix firma summovet arma sera.
adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti, [*]laeti
et quod iners hiemi continuatur hiems.
25
hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis
eumque meo fato quarta fatigat hiems,
fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:
et similis morti pectora torpor habet,
felicem Nioben, quamvis tot funera vidit,
30
quae posuit sensum saxea facta malis!