Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
cortice velavit populus ora novo!
ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:
ille ego sum, frustra qui lapis esse velim.
35
ipsa Medusa oculis veniat licet obvia nostris,
amittet vires ipsa Medusa suas.
vivimus ut numquam sensu careamus amaro,
et gravior longa fit mea poena mora.
sic inconsumptum Tityi semperque renascens
40
non perit, ut possit saepe perire, iecur.
at, puto, cum requies medicinaque publica curae
somnus adest, solitis nox venit orba malis,
somnia me terrent veros imitantia casus,
et vigilant sensus in mea damna mei.
45
aut ego Sarmaticas videor vitare sagittas,
aut dare captivas ad fera vincla manus,
aut ubi decipior melioris imagine somni,
aspicio patriae tecta relicta meae.
et modo vobiscum, quos sum veneratus, amici,
50
et modo cum cara coniuge multa loquor.
sic ubi percepta est brevis et non vera voluptas,
peior ab admonitu fit status iste boni.
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit,
sive pruinosi Noctis aguntur equi,
55
sic mea perpetuis liquefiunt [*]liquescunt pectora curis,
ignibus admotis ut nova cera solet,
saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
ne mea Sarmaticum contegat ossa solum,
cum subit Augusti quae sit clementia, credo
60
mollia naufragiis litora posse dari.