Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
noluit, ut [*]at poterat, minimo me perdere nutu.
nil opus est ullis in mea fata Getis,
sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,
et minus infestus, quam fuit, esse potest.
95
tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:
paene etiam merito parcior ira meo est.
di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
alma nihil maius Caesare terra ferat,
utque fuit [*]diu: fuit Ehwald sub eo, sic sit sub Caesare terra, [*]sit publica sarcina terrae (publice saroterra A)
100
perque manus huius tradita gentis eat.
at tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum
iudice pro lacrimis ora resolve meis.
non petito [*]petis vel pete corr. Daumius ut bene sit, sed uti male tutius, utque
exilium saevo distet ab hoste meum,
105
quamque dedere mihi praesentia numina vitam,
non adimat stricto squalidus ense Getes:
denique, si moriar, subeam pacatius arvum,
ossa nec a Scythica nostra premantur humo,
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
110
Bistonii cineres ungula pulset equi,
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
terreat et Manes Sarmatis umbra meos.
Caesaris haec animum poterant audita movere,
Maxime, movissent si tamen ante tuum.
115
vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,
auxilio trepidis quae solet esse reis,
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
aequandi superis pectora flecte viri.
non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,
120
quique suis homines pabula fecit equis,