Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sed piger ad poenas princeps, ad praemia velox,
quique dolet, quotiens cogitur esse ferox,
qui vicit semper, victis ut parcere posset,
clausit et aeterna civica bella sera,
125
multa metu poenae, poena [*]et Qui multa metu sed poena vel multa metu cohibet poena qui pauca coercet,
et iacit invita fulmina rara manu.
ergo tam placidas orator missus ad aures,
ut propior patriae sit fuga nostra roga.
ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat
130
inter convivas mensa videre tuos:
ille ego, qui duxi vestros Hymenaeon ad ignes,
et cecini fausto carmina digna toro,
cuius te solitum memini laudare libellos,
exceptis domino qui nocuere suo,
135
cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:
ille ego de vestra cui data nupta domo est.
hanc probat et primo dilectam semper ab aevo
est inter comites Marcia censa suas,
inque suis habuit matertera Caesaris ante:
140
quarum iudicio siqua probata, proba est.
ipsa sua melior fama, laudantibus istis,
Claudia divina non eguisset ope.
nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
proxima pars vitae transilienda meae.
145
sed de me ut sileam,[*]taceam coniunx mea sarcina vestra est:
non potes hanc salva dissimulare fide,
confugit haec ad vos, vestras amplectitur aras
—iure venit cultos ad sibi quisque deos—
flensque rogat, precibus lenito Caesare vestris,
150
busta sui fiant ut propiora viri.