Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
languida quo fessi vix venit aura Noti.
nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
5
tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
vidi, fortunae verba dedique meae.
nolit ut ulla [*]noluit illa mihi contingere gaudia Caesar,
velle potest cuivis haec tamen una dari.
di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
10
tristitiam poni per sua festa iubent.
denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
15
nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
numen, et invita saepe iuvamur ope.
gaudia Caesareae mentis pro parte virili
sunt mea: privati nil habet illa domus,
gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
20
incluso mediis est mihi pompa Getis.
indice te didici, nuper visenda coisse
innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam vix habuisse locum.
25
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum,
cum populi vultu conveniente die,
atque ita victorem cum magnae vocis honore
30
bellica laudatis dona dedisse viris,
claraque sumpturum pictas insignia vestes
tura prius sanctis inposuisse focis,
iustitiamque sui caste [*]castae vel castos vel iustos corr. Scaliger placasse parentis,
illo quae [*]quo corr. Scal. templum pectore semper habet,
35
quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento versos imitantia muros
barbara cum pictis [*]victis oppida lata viris,
fluminaque et montes et in altis proelia [*]proelia Merkel proflua vel pascua silvis,
40
armaque cum telis in strue mixta sua,
deque tropaeorum, quod sol incendent, [*]incenderet vel incenderat: incendent σ auro
aurea Romani tecta fuisse fori,
totque tulisse duces captivis [*]captivos: captivis σ addita collis
vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
45
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
in quibus et belli summa caputque Bato. [*]Bato fuit vel tenet
cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
50
oppida sub titulo nominis isse [*]esse tui.
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
55
quod precor, eveniet : sunt quiddam [*]quaedam corr. Heinsius oracula vatum:
nam deus optanti prospera signa dedit,
te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis;
maturosque pater nati spectabit honores,
60
gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.
iam nunc haec a me, iuvenum belloque togaque
maxime, dicta tibi vaticinante nota.
hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo vita malis,
65
imbuero Scythicas si non prius ipse sagittas,
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
quae si me salvo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices vera fuisse mea.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
5
ei mihi, si [*]si quid lecto vultus tibi nomine non est
qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
urbe licet vestra versibus esse meis.
non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
10
clara mea tangi sidera posse manu,
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos movimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
15
est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
haec duo sunt animi nomina vera mei.
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
20
difficilem precibus te quoque iure meis;
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
25
puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
profuit et Myso Pelias hasta duci.
confugit interdum templi violator ad aram,
nec petere offensi numinis horret opem.
dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
30
sed non per placidas it mea puppis aquas,
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
nam timor eventus [*]eventu deterioris abest,
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
porrigit ad spinas duraque saxa manus, [*]Vv.33-34 sic σ: corrupti in A. cett.
35
accipitremque timens [*]accipitrem metuens pennis trepidantibus ales
audet ad humanos fessa venire sinus,
nec se vicino dubitat committere tecto,
quae fugit infestos territa cerva canes,
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
40
nec rigidam timidis vocibus obde forem,
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
mandatique mei legatus suscipe causam:
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
45
iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
servatus per te, si modo servor, ero.
nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
principis aeterni quam tibi praestat amor.
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
50
quo poteras trepidis utilis esse reis.
vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
et res heredem repperit illa suum.
hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
non est confessi causa tuenda rei.
55
num tamen excuses erroris origine factum,
an nihil expediat tale movere, vide.
vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
60
posse velim cineres obruere ipse meos.
sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
verba fac, ut vita, quam dedit ipse,[*]ipse ille fruar;
cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
qui secum terras imperiumque movent,
65
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
detque solum miserae mite, precare, fugae,
tempus adest aptum precibus, valet ille videtque
quas fecit vires. Roma, valere tuas.
incolumis [*]incolumi coniunx sua pulvinaria servat;
70
promovet Ausonium filius imperium;
praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
nec vigor est Drusi nobilitate minor,
adde nurus [*]nurum neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra valere domus;
75
adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
subdita montanae brachia Dalmatiae.
nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo vertice ferre pedem,
ipse super currum placido spectabilis ore
80
tempora Phoebea virgine nexa tulit.
quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimiles, [*]adsimilis quos proxima templa tenentis
divus ab excelsa Iulius aede videt.
85
his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
primum laetitiae non negat esse locum,
quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
hac hominum nulli parte secundus erit.
hanc colet ante diem qua, quae [*]quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen decreta merenti,
90
venit honoratis laurea digna comis.
felices, quibus, o,[*]o hos licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
terraque pacis inops undaque vincta [*]iuncta gelu.
95
si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*]illuc, sed cf. istae A
sit tua mutando gratia blanda loco.
hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
siquid habet sensus umbra diserta, petit.
hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
100
servandi noceat ne tibi cura mei.
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
Artibus exceptis, saepe probator eras.
105
nec mea, si tantum peccata novissima demas,
esse potest domui vita pudenda tuae.
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
curaque sit superis Caesaribusque tui .
mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
110
eximat [*]eximar ut Scythici me [*]me om.: add. σ feritate loci.
difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
et talis meriti gratia maior erit.
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
accipiet voces Antiphatesve tuas,
115
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
cuique fere poenam sumere poena sua est.
victa tamen vitio est huius clementia nostro,
120
venit et ad vires ira coacta suas.
qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea verba preces.
125
sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
ignosces. timeo naufragus omne fretum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihi—quid enim status hic a funere differt
supremum vitae tempus adusque meae,
5
rem facis, amictum non aversatus amicum,
qua non est aevo rarior ulla tuo.
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
vulgus amicitias utilitate probat,
cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
10
et cum fortuna statque caditque fides.
nec facile invenias [*]invenies multis in milibus unum,
virtutem pretium qui putet esse sui.
ipse decor, recte facti si praemia desint,
non movet, et gratis paenitet esse probum.
15
nil [*]nil et nisi quod prodest carum est: sed [*]sed si vel et vel en detrahe menti
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
utile, sollicitis supputat articulis.
illud amicitiae quondam venerabile numen [*]nomen
20
prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
communis vitii te quoque labe trahi,
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
25
en ego, non paucis quondam munitus amicis,
dum flavit velis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
in mediis lacera nave relinquor aquis,
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
30
vix duo proiecto tresve tulistis opem.
quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
te, nihil exactos [*]ex acto: exactos Ehwald nisi nos [*]nos non vel vos peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuvat.
35
iudice te mercede caret per seque petenda est
externis virtus incomitata bonis,
turpe putas abigi,[*]abici quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
mitius est lasso digitum supponere mento,
40
mergere quam liquidis ora natantis aquis.
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc vitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
45
adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
et mea non minimum culpa furoris habet,
tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
ut facis,[*]utque facis (et om.) et lapso quam potes affer opem.
si bene te novi, si, qui [*]qui, cf. quid A quis: quod σ prius esse solebas,
50
nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
utque decet, ne te vicerit illa, caves;
et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
55
scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
te fieri comitem stantis in orbe deae.
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
vela regis quassae qualiacumque ratis,
quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
60
restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
lenior, offensus qui mihi iure fuit.
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
65
ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
diceris erratis ingemuisse meis.
tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
movit amicitiae tum te constantia longae,
70
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse vetus me tibi cogit [*]nunc tibi cogor onus.
75
me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
impulit: ingenii dux fuit ille mei.
nec quo sit primum nobis a tempore cultus
80
contendo fratrem posse referre tuum.
te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
quolibet in casu gratia nostra fores,
ultima me tecum vidit maestisque cadentes
excepit lacrimas Aethalis Ilva [*]aeithali silva etc. corr. Rutfgers genis:
85
cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
attulerat culpae quem mala fama meae,
inter confessum dubie [*]dubie medius: om A. dubieque negantem
haerebam, pavidas dante timore notas,
exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
90
gutta per attonitas ibat oborta genas.
haec igitur referens et quod mea crimina primi
erroris venia posse latere vides,
respicis antiquum lassis in rebus amicum,
fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
95
pro quibus optandi si nobis copia fiat,
tam bene promerito commoda mille precer. [*]precor corr.Heinsius
sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
100
te solitum memini prima rogare deos.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice, iudicio non dubitande meo.
ecquid adhuc remanes memor infelicis amici,
deserit an partis languida cura suas?
5
non ita di mihi sunt tristes, ut credere possim
fasque putem iam te non meminisse mei.
ante oculos nostros posita est [*]posita est tua est vel tua stat etc. tua semper imago,
et videor vultus mente videre tuos.
seria multa mihi tecum conlata recordor,
10
nec data iucundis tempora pauca iocis,
saepe citae longis visae sermonibus horae,
saepe fuit brevior quam mea verba dies.
saepe tuas venit factum modo carmen ad auris
et nova iudicio subdita Musa tuo est.
15
quod tu laudaras, populo placuisse putabam.
hoc pretium curae dulce regentis [*]recentis vel monentis erat.
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
nos fora viderunt pariter, nos porticus omnis,
20
nos via, nos iunctis curva theatra locis,
denique tantus amor nobis, carissime, semper,
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
25
longa dies citius brumali sidere, noxque
tardior hiberna solstitialis erit,
nec Babylon aestum, nec frigora Pontus habebit,
calthaque Paestanas vincet odore rosas,
quam tibi nostrarum veniant oblivia rerum.
30
non ita pars fati candida nulla mei est.
ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse, cave,
constantique fide veterem tutare sodalem,
qua licet et quantum non onerosus ero.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi verba salute meo.
quae rata sit, cupio, rebusque ut comprobet omen,
te precor a salvo possit, amice, legi.
5
candor, in hoc aevo res intermortua paene,
exigit ut faciam talia vota tuus.
nam fuerim quamvis modico tibi iunctus ab usu.
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
10
illa tuus iuvit qualiacumque favor;
optastique brevem solvi [*]solvil Postgate salvi vel fieri mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat,
moribus ista tuis tam mitia vota dedisti,
nec minus idcirco sunt ea grata mihi.
15
quoque magis moveare malis, doctissime, nostris,
credibile est fieri condicione loci,
vix hac invenies totum, mihi crede, per orbem,
quae minus Augusta pace fruatur humus,
tu tamen hic structos inter fera proelia versus
20
et legis et lectos ore favente probas,
ingenioque meo, vena quod paupere manat,
plaudis, et e rivo flumina magna facis,
grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
vix sibi cum miseros posse placere putes,
[*]putas vel putat
25
dum tamen in rebus temptamus carmina parvis,
materiae gracili sufficit ingenium,
nuper, ut huc magni pervenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
obruit audentem rerum gravitasque nitorque,
30
nec potui coepti pondera ferre mei.
illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
cetera materia debilitata iacent,
qui si forte liber vestras pervenit ad auris,
tutelam mando sentiat ille tuam.
35
hoc tibi facturo, vel si non ipse rogarem,
accedat cumulus gratia nostra levis,
non ego laudandus, sed sunt tua pectora, lacte
et non calcata candidiora nive:
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
40
nec lateant artes eloquiumque tuum.
te iuvenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
45
te dicente prius fit protinus impetus illi:
teque habet elicias qui sua verba tuis.
cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa continuere mora,
surgit Iuleo iuvenis cognomine dignus,
50
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis.
dumque silens adstat, status est vultusque diserti,
spemque decens doctae vocis amictus [*]amicus corr. Heinsius habet,
mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui,
55
atque "haec est " dicas "facundia principe digna
"eloquio tantum nobilitatis inest.
huic tu cum placeas et vertice sidera tangas,
scripta tamen profugi vatis habenda putas,
scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
60
et servat studii foedera quisque sui:
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae navita puppis amat.
tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris,
ingenioque faves, ingeniose, meo.
65
distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem :
artis et ingenuae cultor uterque sumus,
thyrsus abest a te, [*]abest a te Rothmaler sublestate (A) vel ubi est a te vel enim vobis gustata [*]gestata est laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor:
utque meis numeris tua dat facundia nervos,
70
sic venit a nobis in tua verba nitor.
iure igitur studio confinia carmina vestro
et commilitii sacra tuenda putas.
pro quibus ut maneat, de quo censeris, amicus,
comprecor ad vitae tempora summa tuae.
75
succedatque suis [*]tuis orbis moderator [*]moderatus habenis:
quod mecum populi vota precantur idem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Carmine Graecinum, qui praesens voce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
exulis haec vox est: praebet mihi littera linguam,
et si non liceat scribere, mutus ero.
5
corripis, ut debes, stulti peccata sodalis,
et mala me meritis ferre minora doces. [*]doles corr. Faber
vera facis, sed sera meae convicia culpae:
aspera confesso verba remitte reo.
cum poteram recto transire Ceraunia velo,
10
ut fera vitarem saxa, monendus eram.
nunc mihi naufragio quid prodest discere [*]dicere facto,
qua mea debuerit currere cumba via?
brachia da lasso potius prendenda natanti,
nec pigeat mento supposuisse manum.
15
idque facis, faciasque precor . sic mater et uxor,
sic tibi sint fratres totaque salva domus,
quodque soles animo semper, quod voce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes.
turpe erit in miseris veteri tibi rebus amico
20
auxilium nulla parte tulisse tuum,
turpe referre pedem, nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et fortunae cedere [*]accedere, at cf. Tib. iv.13.17 amicum,
et, nisi sit felix, esse negare suum.
25
non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati,
non haec Aegidae Pirithoique fides:
quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plausus tota theatra sonant,
tu quoque per durum servato tempus amico
30
dignus es in tantis nomen habere viris,
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
35
fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis,
duret et in longas impetus iste moras,
quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Esse salutatum vult te mea littera primum
a male pacatis, Attice, missa Getis.
proxima subsequitur, quid agas, audire voluntas, [*]voluptas
et si, quidquid [*]si quid vel iam si quid vel nunc quicquid agis, sit tibi cura mei.
5
nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum
saepe supervacuos cogit habere metus,
da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
tranquillas etiam naufragus horret aquas.
qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo,
10
omnibus unca cibis aera subesse putat.
saepe canem longe visum fugit agna lupumque
credit, et ipsa suam nescia vitat opem.
membra reformidant mollem quoque saucia tactum,
vanaque sollicitis incutit [*]inmutat vel incitat vel concitat corr. σ umbra metum.
15
sic ego Fortunae telis confixus iniquis
pectore concipio nil nisi triste meo.
iam mihi fata liquet coeptos servantia cursus
per sibi consuetas semper itura vias :
observare deos, ne quid mihi cedat amice,
20
verbaque Fortunae vix puto posse dari.
est illi curae me perdere, quaeque solebat
esse levis, constans et bene certa nocet,
crede mihi, si sum veri tibi cognitus oris
(nec planis [*]planus nostris casibus esse puter [*]puter Ehwald potes vel potest vel solet),
25
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas,
altaque quam multis floreat Hybla thymis,
et quot aves motis nitantur in aere pinnis,
quotque natent pisces aequore, certus eris,
quam tibi nostrorum statuatur summa laborum,
30
quos ego sum terra, quos ego passus aqua.
nulla Getis toto gens est truculentior orbe;
sed tamen hi nostris ingemuere malis,
quae tibi si memori coner perscribere versu.
Uias est fati longa futura mei.
35
non igitur vereor [*]verear quo [*]quo qua vel quia vel quod te rear esse verendum,
cuius amor nobis pignora mille dedit,
sed quia res timida est omnis miser, et quia longo est
tempore laetitiae ianua clausa meae.
iam dolor in morem venit meus, utque Caducis
40
percussu crebro saxa cavantur aquis,
sic ego continuo Fortunae vulneror ictu,
vixque habet in nobis iam nova plaga locum.
nec magis assiduo vomer tenuatur ab usu,
nec magis est curvis Appia trita rotis,
45
pectora quam mea sunt sene calcata [*]caecata malorum,
et nihil inveni, quod mihi ferret opem.
artibus ingenuis quaesita est gloria multis:
infelix perii dotibus ipse meis.
vita prior vitio caret et sine labe peracta est [*]est om. A :
50
auxilii misero nil tulit illa mihi.
culpa gravis precibus donatur saepe suorum:
omnis pro nobis gratia muta fuit.
adiuvat in duris aliquos [*]aliquo praesentia rebus:
obruit hoc absens vasta procella caput.
55
quis [*]quis Heinsius quae vel quem (que) obruent (-et) non horruerit tacitam [*]faciti quoque Caesaris iram?
addita sunt poenis aspera verba meis.
fit fuga temporibus levior . proiectus in aequor
Arcturum subii Pleiadumque minas,
saepe solent hiemen placidam sentire carinae:
60
non Ithacae puppi saevior unda fuit.
recta fides comitum poterat mala nostra levare:
ditata est spoliis perfida turba meis.
mitius exilium faciunt loca: tristior ista
terra sub ambobus non iacet ulla polis.
65
est aliquid patriis vicinum finibus esse:
ultima me tellus, ultimus orbis habet.
praestat et exulibus pacem tua laurea. Caesar:
Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
70
non patitur verti barbarus hostis humum.
temperie caeli corpusque animusque iuvatur:
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
est in aqua dulci non invidiosa voluptas:
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
75
omnia deficiunt. animus tamen omnia vincit:
ille etiam vires corpus habere facit,
sustineas ut onus, nitendum vertice pleno est,
aut, flecti nervos si patiere,
cades, spes quoque posse mora mitescere principis iram,
80
vivere ne nolim deficiamque, cavet,
nec vos parva datis pauci solacia nobis,
quorum spectata est per mala nostra fides,
coepta tene, quaeso, neque in aequore desere navem,
meque simul serva iudiciumque tuum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos;
utque tuum munus numerum, quem debet, haberet,
est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
5
argentum felix omnique beatius auro,
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet.
non mihi divitias dando maiora dedisses,
caelitibus missis nostra sub ora tribus,
est aliquid spectare deos et adesse putare,
10
et quasi cum vero numine posse loqui.
quantum ad te, [*]quanta meridi (A) vel quanta (quantum vel quando) a te (ad me) redii, etc. corr. Ehwald redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in urbe moror.
Caesareos video vultus, velut ante videbam :
vix huius voti spes fuit ulla mihi;
15
utque salutabam numen caeleste, saluto.
quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes,
quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
qui locus ablato Caesare vilis erit.
hunc ego eum spectem, videor mihi cernere Romam;
20
nam patriae faciem sustinet ille suae.
fallor an irati mihi sunt in imagine vultus,
torvaque nescio quid forma minantis habet?
parce, vir inmenso maior virtutibus orbe,
iustaque vindictae supprime lora tuae.
25
parce, precor, [*]precor puer saecli decus indelebile [*]admirabile vel o venerabile nostri,
terrarum dominum quem tua cura facit.
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua vota deos,
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
30
et cui maiestas non onerosa tua est,
perque tibi similem virtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes,
qui veniunt magno per tua iussa gradu,
35
parte leva minima nostras et contrahe poenas,
daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis.
sic fera quam primum pavido Germania vultu
40
ante triumphantis serva feratur equos:
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
vivant, et possis filius esse diu.
tu quoque, conveniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces.
45
sic tibi vir sospes, sic sint cum prole nepotes,
cumque bonis nuribus quod peperere nurus,
sic, quem dira tibi rapuit Germania Drusum,
pars fuerit partus sola caduca tui.
sic tibi mature fraterni funeris ultor
50
purpureus niveis filius instet equis.
adnuite o! timidis, mitissima numina, votis.
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris adventu tuta [*]tota; tuto Owen gladiator harena
exit, et auxilium non leve vultus habet.
55
nos quoque vestra iuvat [*]iuvet quod, qua licet, ora videmus,
intrata est superis quod domus una tribus,
felices illi, qui non simulacra, sed ipsos,
quique deum coram corpora vera vident,
quod quoniam nobis invidit inutile fatum,
60
quos dedit ars, vultus effigiemque colo.
sic homines novere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Iove forma Iovis,
denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete,
ne sit in inviso vestra figura loco.
65
nam caput e nostra citius cervice recedet,
et patiar fossis lumen abire genis,
quam caream raptis, o publica numina, vobis:
vos eritis nostrae portus et ara fugae.
vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
70
utque meas aquilas, ut mea [*]ut mea tutaque vel vos mea vel signa ego vestra, etc. corr. Korn signa sequar,
aut ego me fallo nimiaque cupidine ludor,
aut spes exilii commodioris adest.
nam minus et minus est facies in imagine tristis,
visaque sunt dictis adnuere ora meis.
75
vera precor fiant timidae praesagia mentis,
iustaque quamvis est, sit minor ira dei.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,
fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,
me tibi finitimi parte iacere soli,
5
supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,
quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
me fortuna tibi—de qua quod non queror, [*]querar hoc est—
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
excipe naufragium non duro litore nostrum,
10
ne fuerit terra tutior unda tua.
regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
esse potest animo vix tamen aequa tuo.
15
conspicitur numquam meliore potentia causa,
quam quotiens vanas non sinit esse preces,
hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*]generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato
20
et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
hoc tecum commune deo est, [*]deos (deis vel dei): deo est Riese quod uterque rogati
supplicibus vestris ferre soletis opem.
numquid [*]namquid erit, quare solito dignemur honore
numina, si demas velle iuvare deos?
25
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
victima pro templo cur cadat icta Iovis?
si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
irrita Neptuno cur ego tura feram?
vana laborantis si fallat vota coloni,
30
accipiat gravidae cur suis exta Ceres?
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
35
utilitas igitur magnos hominesque deosque
efficit, auxiliis quoque favente suis.
tu quoque fac prosis intra [*]profugus intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
conveniens homini est hominem servare voluptas,
40
et melius nulla quaeritur arte favor.
quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*]genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)
quive repertorem torruit arte sua:
45
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
tam numquam, facta pace, cruoris amans,
adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros,
nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
50
mitibus aut studiis tempora plura dedit.
carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem;
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
55
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
60
atque suis numeris [*]humeris corr. Heinsius forte quievit opus,
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Plena tendis in astra via.
haec quoque res aliquid tecum mihi foederis affert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
65
ad vatem vates orantia brachia tendo,
terra sit exiliis ut tua fida meis.
non ego caede nocens in Ponti litora veni,
mixtave sunt nostra dira venena manu:
nec mea subiecta convicta est gemma tabella
70
mendacem linis imposuisse notam.
nec quicquam, quod lege vetor committere, feci:
est tamen his gravior noxa fatenda mihi.
neve roges, quae sit, stultam conscripsimus [*]quae (quam) scripsimus Artem;
innocuas nobis haec vetat esse manus.
75
ecquid praeterea peccarim, quaerere noli,
ut lateat [*]pateat corr. σ sola culpa sub Arte mea.
quicquid id est, habuit moderatam vindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum,
hac quoniam careo, tua nunc vicinia praestet,
80
inviso possim tutus ut esse loco.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere verba. Macer?
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
5
an tibi notitiam mora temporis eripit horum,
nec repetunt oculi signa vetusta tui?
sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
quam tu vel longi debes convictibus aevi,
10
vel mea quod coniunx non aliena tibi est, [*]est om
vel studiis, quibus es, quam nos, sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
15
Naso parum prudens, artem dum tradit amandi,
doctrinae pretium triste magister habet,
sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diversum quamvis quisque sequamur [*]queramur vel sequatur iter :
quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
20
suspicor, et casus velle levare meos.
te duce magnificas Asiae perspeximus urbes:
Trinacris est oculis te duce visa [*]nota meis.
vidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam vomit ore Gigans,
25
Hennaeosque lacus et olentis [*]olentia corr. Zinzerling stagna Palici,
quaque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
nec procul hinc nymphe, quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
30
eheu, quam dispar est locus ille Getis!
et quota pars haec sunt rerum, quas vidimus ambo
te mihi iucundas efficiente vias!
seu rate caeruleas picta sulcavimus undas,
esseda nos agili sive tulere rota,
35
saepe brevis nobis vicibus via visa loquendi,
pluraque, si numeres, verba fuere gradu,
saepe dies sermone minor fuit, inque loquendum
tarda per aestivos defuit hora dies.
est aliquid casus pariter timuisse marinos,
40
iunctaque ad aequoreos vota tulisse deos.
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos,
haec tibi cum subeant, absim licet, [*]ipsum licet vel hic sim licet omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo visus, ero.
45
ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi,
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor,
hic es, et ignoras, et ades celeberrimus absens,
50
inque Getas media iussus ab urbe venis.
redde vicem, et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Hoc tibi, Rufe, brevi properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
5
nominis ante mei venient oblivia nobis,
pectore quam pietas sit tua pulsa meo:
et prius hanc animam vacuas reddemus in auras,
quam fiat meriti gratia vana tui.
grande voco lacrimas meritum, quibus ora rigabas
10
cum mea concreto sicca dolore forent:
grande voco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares,
sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
15
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli,
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
quae ne dissimilis tibi sit probitate laborat,
seque tui vita sanguinis esse probat,
ergo quod fuerat stimulis factura sine ullis,
20
plenius auctorem te quoque nancta facit,
acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus,
adde quod absentis cura mandata fideli
perficis, et nullum ferre gravaris onus.
25
o, referant grates, quoniam non possumus ipsi,
di tibi! qui referent, si pia facta vident;
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.