Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.1
Huc quoque Caesarei pervenit fama triumphi,
languida quo fessi vix venit aura Noti.
nil fore dulce mihi Scythica regione putavi:
iam minus hic odio est, quam fuit ante, locus.
5
tandem aliquid pulsa curarum nube serenum
vidi, fortunae verba dedique meae.
nolit ut ulla [*]noluit illa mihi contingere gaudia Caesar,
velle potest cuivis haec tamen una dari.
di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
10
tristitiam poni per sua festa iubent.
denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si vetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuvat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
15
nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba
numen, et invita saepe iuvamur ope.
gaudia Caesareae mentis pro parte virili
sunt mea: privati nil habet illa domus,
gratia, Fama, tibi, per quam spectata triumphi
20
incluso mediis est mihi pompa Getis.
indice te didici, nuper visenda coisse
innumeras gentes ad ducis Ora Sui!
quaeque capit vastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam vix habuisse locum.
25
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante
fuderit assiduas nubilus Auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum,
cum populi vultu conveniente die,
atque ita victorem cum magnae vocis honore
30
bellica laudatis dona dedisse viris,