Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
claraque sumpturum pictas insignia vestes
tura prius sanctis inposuisse focis,
iustitiamque sui caste [*]castae vel castos vel iustos corr. Scaliger placasse parentis,
illo quae [*]quo corr. Scal. templum pectore semper habet,
35
quaque ierit felix adiectum plausibus omen,
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento versos imitantia muros
barbara cum pictis [*]victis oppida lata viris,
fluminaque et montes et in altis proelia [*]proelia Merkel proflua vel pascua silvis,
40
armaque cum telis in strue mixta sua,
deque tropaeorum, quod sol incendent, [*]incenderet vel incenderat: incendent σ auro
aurea Romani tecta fuisse fori,
totque tulisse duces captivis [*]captivos: captivis σ addita collis
vincula, paene hostis quot satis esse fuit.
45
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt,
in quibus et belli summa caputque Bato. [*]Bato fuit vel tenet
cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum videam mitis hostibus esse deos?
pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor,
50
oppida sub titulo nominis isse [*]esse tui.
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
di tibi dent annos, a te nam cetera sumes,
sint modo virtuti tempora longa tuae.
55
quod precor, eveniet : sunt quiddam [*]quaedam corr. Heinsius oracula vatum:
nam deus optanti prospera signa dedit,
te quoque victorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma videbit equis;
maturosque pater nati spectabit honores,
60
gaudia percipiens, quae dedit ipse suis.