Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Ille domus vestrae primis venerator ab annis,
2
pulsus ad Euxini Naso sinistra freti,
3
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
4
quam solitus praesens est tibi ferre. Getis.
5
ei mihi, si [*]si quid lecto vultus tibi nomine non est
6
qui fuit, et dubitas cetera perlegere!
7
perlege, nec mecum pariter mea verba relega:
8
urbe licet vestra versibus esse meis.
9
non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
10
clara mea tangi sidera posse manu,
11
nec nos Enceladi dementia castra secuti
12
in rerum dominos movimus arma deos,
13
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
14
numina sunt telis ulla petita meis.
15
est mea culpa gravis, sed quae me perdere solum
16
ausa sit, et nullum maius adorta nefas.
17
nil nisi non sapiens possum timidusque vocari:
18
haec duo sunt animi nomina vera mei.
19
esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
20
difficilem precibus te quoque iure meis;
21
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
22
te laedi, cum quis laeditur inde, putas,
23
sed licet arma feras et vulnera saeva mineris,
24
non tamen efficies ut timeare mihi.
25
puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit,
26
profuit et Myso Pelias hasta duci.
27
confugit interdum templi violator ad aram,
28
nec petere offensi numinis horret opem.
29
dixerit hoc aliquis tutum non esse. fatemur.
30
sed non per placidas it mea puppis aquas,
31
tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est,
32
nam timor eventus [*]eventu deterioris abest,
33
qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens
34
porrigit ad spinas duraque saxa manus, [*]Vv.33-34 sic σ: corrupti in A. cett.
35
accipitremque timens [*]accipitrem metuens pennis trepidantibus ales
36
audet ad humanos fessa venire sinus,
37
nec se vicino dubitat committere tecto,
38
quae fugit infestos territa cerva canes,
39
da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris,
40
nec rigidam timidis vocibus obde forem,
41
verbaque nostra favens Romana ad numina perfer,
42
non tibi Tarpeio culta Tonante minus,
43
mandatique mei legatus suscipe causam:
44
nulla meo quamvis nomine causa bona est.
45
iam prope depositum, certe iam frigidus aeger,
46
servatus per te, si modo servor, ero.
47
nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus,
48
principis aeterni quam tibi praestat amor.
49
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit,
50
quo poteras trepidis utilis esse reis.
51
vivit enim in vobis facundi lingua parentis,
52
et res heredem repperit illa suum.
53
hanc ego, non ut me defendere temptet, adoro;
54
non est confessi causa tuenda rei.
55
num tamen excuses erroris origine factum,
56
an nihil expediat tale movere, vide.
57
vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
58
non contrectari tutius esse puto.
59
lingua, sile! non est ultra narrabile quicquam.
60
posse velim cineres obruere ipse meos.
61
sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
62
verba fac, ut vita, quam dedit ipse,[*]ipse ille fruar;
63
cumque serenus erit vultusque remiserit illos,
64
qui secum terras imperiumque movent,
65
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum,
66
detque solum miserae mite, precare, fugae,
67
tempus adest aptum precibus, valet ille videtque
68
quas fecit vires. Roma, valere tuas.
69
incolumis [*]incolumi coniunx sua pulvinaria servat;
70
promovet Ausonium filius imperium;
71
praeterit ipse suos animo Germanicus annos,
72
nec vigor est Drusi nobilitate minor,
73
adde nurus [*]nurum neptesque pias natosque nepotum
74
ceteraque Augustae membra valere domus;
75
adde triumphatos modo Paeonas, adde quieti
76
subdita montanae brachia Dalmatiae.
77
nec dedignata est abiectis Illyris armis
78
Caesareum famulo vertice ferre pedem,
79
ipse super currum placido spectabilis ore
80
tempora Phoebea virgine nexa tulit.
81
quem pia vobiscum proles comitavit euntem,
82
digna parente suo nominibusque datis,
83
fratribus adsimiles, [*]adsimilis quos proxima templa tenentis
84
divus ab excelsa Iulius aede videt.
85
his Messalinus, quibus omnia cedere debent,
86
primum laetitiae non negat esse locum,
87
quicquid ab his superest, venit in certamen amoris:
88
hac hominum nulli parte secundus erit.
89
hanc colet ante diem qua, quae [*]quamque vel qua quam (quamquam): qua quae Owen decreta merenti,
90
venit honoratis laurea digna comis.
91
felices, quibus, o,[*]o hos licuit spectare triumphos
92
et ducis ore deos aequiperante frui!
93
at mihi Sauromatae pro Caesaris ore videndi
94
terraque pacis inops undaque vincta [*]iuncta gelu.
95
si tamen haec audis et vox mea pervenit istuc, [*]illuc, sed cf. istae A
96
sit tua mutando gratia blanda loco.
97
hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aevo,
98
siquid habet sensus umbra diserta, petit.
99
hoc petit et frater, quamvis fortasse veretur
100
servandi noceat ne tibi cura mei.
101
tota domus rogat hoc, nec tu potes ipse negare
102
et nos in turbae parte fuisse tuae.
103
ingenii certe, quo nos male sensimus usos,
104
Artibus exceptis, saepe probator eras.
105
nec mea, si tantum peccata novissima demas,
106
esse potest domui vita pudenda tuae.
107
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis,
108
curaque sit superis Caesaribusque tui .
109
mite, sed iratum merito mihi, numen adora,
110
eximat [*]eximar ut Scythici me [*]me om.: add. σ
feritate loci.
111
difficile est, fateor, sed tendit in ardua virtus,
112
et talis meriti gratia maior erit.
113
nec tamen Aetnaeus vasto Polyphemus in antro
114
accipiet voces Antiphatesve tuas,
115
sed placidus facilisque parens veniaeque paratus,
116
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
117
qui cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse,
118
cuique fere poenam sumere poena sua est.
119
victa tamen vitio est huius clementia nostro,
120
venit et ad vires ira coacta suas.
121
qui quoniam patria toto sumus orbe remoti,
122
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
123
quos colis, ad superos haec fer mandata sacerdos,
124
adde sed et proprias ad mea verba preces.
125
sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis.
126
ignosces. timeo naufragus omne fretum.