Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Maxime, qui claris nomen virtutibus aequas,
2
nec sinis ingenium nobilitate premi,
3
culte mihi—quid enim status hic a funere differt
4
supremum vitae tempus adusque meae,
5
rem facis, amictum non aversatus amicum,
6
qua non est aevo rarior ulla tuo.
7
turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur,
8
vulgus amicitias utilitate probat,
9
cura, quid expediat, prius est, quam quid sit honestum,
10
et cum fortuna statque caditque fides.
11
nec facile invenias [*]invenies multis in milibus unum,
12
virtutem pretium qui putet esse sui.
13
ipse decor, recte facti si praemia desint,
14
non movet, et gratis paenitet esse probum.
15
nil [*]nil et nisi quod prodest carum est: sed [*]sed si vel et vel en detrahe menti
16
spem fructus avidae, nemo petendus erit.
17
at reditus iam quisque suos amat, et sibi quid sit
18
utile, sollicitis supputat articulis.
19
illud amicitiae quondam venerabile numen [*]nomen
20
prostat et in quaestu pro meretrice sedet,
21
quo magis admiror, non, ut torrentibus undis,
22
communis vitii te quoque labe trahi,
23
diligitur nemo, nisi cui fortuna secunda est:
24
quae, simul intonuit, proxima quaeque fugat.
25
en ego, non paucis quondam munitus amicis,
26
dum flavit velis aura secunda meis,
27
ut fera nimboso tumuerunt aequora vento,
28
in mediis lacera nave relinquor aquis,
29
cumque alii nolint etiam me nosse videri,
30
vix duo proiecto tresve tulistis opem.
31
quorum tu princeps, neque enim comes esse, sed auctor,
32
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
33
te, nihil exactos [*]ex acto: exactos Ehwald nisi nos [*]nos non vel vos peccasse fatentem,
34
sponte sua probitas officiumque iuvat.
35
iudice te mercede caret per seque petenda est
36
externis virtus incomitata bonis,
37
turpe putas abigi,[*]abici quia sit miserandus, amicum,
38
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
39
mitius est lasso digitum supponere mento,
40
mergere quam liquidis ora natantis aquis.
41
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
42
instar et hanc vitam mortis habere puta.
43
Pirithoum Theseus Stygias comitavit ad undas:
44
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
45
adfuit insano iuvenis Phoceus Orestae:
46
et mea non minimum culpa furoris habet,
47
tu quoque magnorum laudes admitte virorum,
48
ut facis,[*]utque facis (et om.) et lapso quam potes affer opem.
49
si bene te novi, si, qui [*]qui, cf. quid A quis: quod σ
prius esse solebas,
50
nunc quoque es, atque animi non cecidere tui,
51
quo Fortuna magis saevit, magis ipse resistis,
52
utque decet, ne te vicerit illa, caves;
53
et bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis.
54
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
55
scilicet indignum, iuvenis carissime, ducis
56
te fieri comitem stantis in orbe deae.
57
firmus es, et quoniam non sunt ea, qualia velles,
58
vela regis quassae qualiacumque ratis,
59
quaeque ita concussa est, ut iam casura putetur,
60
restat adhuc umeris fulta ruina tuis.
61
ira quidem primo fuerat tua iusta, nec ipso
62
lenior, offensus qui mihi iure fuit.
63
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
64
illum iurabas protinus esse tuum.
65
ut tamen audita est nostrae tibi cladis origo,
66
diceris erratis ingemuisse meis.
67
tum tua me primum solari littera coepit
68
et laesum flecti spem dare posse deum.
69
movit amicitiae tum te constantia longae,
70
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit,
71
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus,
72
quodque tibi in cunis oscula prima dedi.
73
quod, cum vestra domus teneris mihi semper ab annis
74
culta sit, esse vetus me tibi cogit [*]nunc tibi cogor onus.
75
me tuus ille pater, Latiae facundia linguae,
76
quae non inferior nobilitate fuit,
77
primus ut auderem committere carmina famae
78
impulit: ingenii dux fuit ille mei.
79
nec quo sit primum nobis a tempore cultus
80
contendo fratrem posse referre tuum.
81
te tamen ante omnis ita sum conplexus, ut unus
82
quolibet in casu gratia nostra fores,
83
ultima me tecum vidit maestisque cadentes
84
excepit lacrimas Aethalis Ilva [*]aeithali silva etc. corr. Rutfgers genis:
85
cum tibi quaerenti, num verus nuntius esset,
86
attulerat culpae quem mala fama meae,
87
inter confessum dubie [*]dubie medius: om A. dubieque negantem
88
haerebam, pavidas dante timore notas,
89
exemploque nivis, quam mollit aquaticus Auster,
90
gutta per attonitas ibat oborta genas.
91
haec igitur referens et quod mea crimina primi
92
erroris venia posse latere vides,
93
respicis antiquum lassis in rebus amicum,
94
fomentisque iuvas vulnera nostra tuis.
95
pro quibus optandi si nobis copia fiat,
96
tam bene promerito commoda mille precer. [*]precor corr.Heinsius
97
sed si sola mihi dentur tua vota, precabor
98
ut tibi sit salvo Caesare salva parens.
99
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
100
te solitum memini prima rogare deos.