Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
2.9
Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi pervenit usque, Coty,
fama loquax vestras si iam pervenit ad auris,
me tibi finitimi parte iacere soli,
5
supplicis exaudi, iuvenum mitissime, vocem,
quamque potes, profugo (nam potes) adfer opem.
me fortuna tibi—de qua quod non queror, [*]querar hoc est—
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
excipe naufragium non duro litore nostrum,
10
ne fuerit terra tutior unda tua.
regia, crede mihi, res est succurrere lapsis,
convenit et tanto, quantus es ipse, viro.
fortunam decet hoc istam: quae maxima cum sit,
esse potest animo vix tamen aequa tuo.
15
conspicitur numquam meliore potentia causa,
quam quotiens vanas non sinit esse preces,
hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor, [*]generis . . auctor opus hoc tibi suadet erato
20
et prior Eumolpo suadet Erichthonius.
hoc tecum commune deo est, [*]deos (deis vel dei): deo est Riese quod uterque rogati
supplicibus vestris ferre soletis opem.
numquid [*]namquid erit, quare solito dignemur honore
numina, si demas velle iuvare deos?
25
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris,
victima pro templo cur cadat icta Iovis?
si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
irrita Neptuno cur ego tura feram?
vana laborantis si fallat vota coloni,
30
accipiat gravidae cur suis exta Ceres?