Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
35
utilitas igitur magnos hominesque deosque
efficit, auxiliis quoque favente suis.
tu quoque fac prosis intra [*]profugus intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
conveniens homini est hominem servare voluptas,
40
et melius nulla quaeritur arte favor.
quis non Antiphaten Laestrygona devovet? aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
non tibi Cassandreus pater est gentisve Pheraeae, [*]genitorve (gentisque) caphereus (caphareus)
quive repertorem torruit arte sua:
45
sed quam Marte ferox et vinci nescius armis,
tam numquam, facta pace, cruoris amans,
adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros,
nec regum quisquam magis est instructus ab illis,
50
mitibus aut studiis tempora plura dedit.
carmina testantur, quae, si tua nomina demas,
Threicium iuvenem composuisse negem;
neve sub hoc tractu vates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
55
utque tibi est animus, cum res ita postulat, arma
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque velocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis,
60
atque suis numeris [*]humeris corr. Heinsius forte quievit opus,