Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.2
Quam legis a nobis missam tibi. Cotta, salutem,
missa sit ut vere pervenitque, precor.
namque meis sospes multum cruciatibus aufers,
atque [*]utque sit in [*]sit in ut sit vel sit ut nobis pars bona salva facis.
5
cumque labent aliqui iactataque vela relinquant,
tu lacerae remanes ancora sola rati.
grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis,
qui cum Fortuna terga dedere fugae,
cum feriant unum, non unum fulmina terrent,
10
iunctaque percusso turba pavere solet:
cumque dedit paries venturae signa ruinae,
sollicito vacuus fit locus ille metu.
quis non e timidis aegri contagia vitat,
vicinum metuens ne trahat inde malum?
15
me quoque amicorum nimio terrore metuque,
non odio, quidam destituere mei.
non illis pietas, non officiosa voluntas
defuit: adversos extimuere deos.
utque magis cauti possunt timidique videri,
20
sic appellari non meruere mali.
aut [*]aut ut vel at vel et meus excusat caros ita candor amicos,
utque habeant de me crimina nulla,
favet, sint hi contenti venia, iactentque [*]sientque vel signentque vel fugiantque corr. Korn licebit
purgari factum me quoque teste suum.
25
pars estis pauci melior, qui rebus in artis
ferre mihi nullam turpe putastis opem.
tunc igitur meriti morietur gratia vestri,
cum cinis absumpto corpore factus ero.
fallor, et illa meae superabit tempora vitae,
30
si tamen a memori posteritate legar.