Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
corpora debentur maestis exsanguia bustis:
effugiunt structos nomen honorque rogos.
occidit et Theseus et qui comitavit Oresten:
sed tamen in laudes vivit uterque suas.
35
vos etiam seri laudabunt saepe nepotes,
claraque erit scriptis gloria vestra meis.
hic quoque Sauromatae iam vos novere Getaeque,
et tales animos barbara turba probat,
eumque ego de vestra nuper probitate referrem
40
(nam didici Getice Sarmaticeque loqui),
forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
reddidit ad nostros talia verba sonos :
‘nos quoque amicitiae nomen, bone, novimus hospes,
quos procul a vobis Pontus et Hister [*]Pontus et Hister barbarus ister, etc. habet.
45
est locus in Scythia, Tauros dixere priores,
qui Getica longe non ita distat humo.
hac ego sum terra (patriae nec paenitet) ortus:
consortem Phoebi gens colit illa deam.
templa manent hodie vastis innixa columnis,
50
perque quater denos itur in illa gradus,
fama refert illic signum caeleste fuisse;
quoque minus dubites, stat basis orba dea;
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso tincta cruore rubet.
55
femina sacra facit taedae non nota iugali,
quae superat Scythicas nobilitate nurus,
sacrifici genus est, sic instituere parentes,
advena virgineo caesus ut ense cadat.
regna Thoans habuit Maeotide clarus in ora,
60
nec fuit Euxinis notior alter aquis.