Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescioquam dicunt Iphigenian iter.
quam levibus ventis sub nube per aethera [*]aequora vel aera: aethera σ vectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.
65
praefuerat templo multos ea rite per annos,
invita peragens tristia sacra manu:
cum duo velifera iuvenes venere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
70
alter erat Pylades [*]alter et est pilades vel et pylades alter :
nomina fama tenet, protinus inmitem Triviae ducuntur ad aram,
evincti geminas ad sua terga manus,
spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fulvas infula longa comas.
75
dumque parat sacrum, dum velat tempora vittis,
dum tardae causas invenit ipsa morae,
non ego crudelis, iuvenes, (ignoscite) dixit
sacra suo facio barbariora loco.
ritus is est gentis, qua vos tamen urbe venitis?
80
quodve parum fausta puppe petistis iter?'
dixit, et audito patriae pia nomine virgo
consortes urbis comperit esse suae.
alter ut e vobis inquit cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat.
85
ire iubet Pylades carum periturus Oresten;
hic negat, inque vices pugnat uterque mori.
extitit hoc unum, quo non convenerit illis:
cetera par [*]pars corr. Naugerius concors et sine lite fuit.
dum peragunt pulchri iuvenes certamen amoris
90
ad fratrem scriptas exarat illa notas.