Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur
(humanos casus aspice!) frater erat.
nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae,
clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
95
mirus amor iuvenum . quamvis abiere tot anni,
in Scythia magnum nunc quoque nomen habent,’
fabula narrata est postquam vulgaris ab illo,
laudarunt omnes facta piamque fidem,
scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
100
nomen amicitiae barbara corda movet,
quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
cum tangant duros [*]diros talia facta Getas?
adde quod est animus semper tibi mitis, et altae
indicium mores nobilitatis habent,
105
quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor,
quos Numa maternus non neget esse suos.
adiectique probent genetiva ad nomina [*]agnomina Cottae,
si tu non esses, interitura domus,
digne vir hac serie, lapso [*]lasso succurrere amico
110
conveniens istis moribus esse puta.