Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.4
Haec tibi non vanam portantia verba salutem
Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
utque suo faveas mandat, Rufine, Triumpho,
in vestras venit si tamen ille manus.
5
est opus exiguum vestrisque paratibus inpar:
quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
firma valent per se, nullumque Machaona quaerunt.
ad medicam dubius confugit aeger opem.
non opus est magnis placido lectore poetis:
10
quamlibet [*]quemlibet corr. σ invitum difficilemque tenent,
nos, quibus ingenium longi minuere labores,
aut etiam nullum forsitan ante fuit,
viribus infirmi, vestro candore valemus:
quem [*]quod mihi si demas, omnia rapta putem.
15
cunctaque cum mea sint propenso nixa favore,
praecipuum veniae ius habet ille liber.
spectatum vates alii scripsere triumphum;
est aliquid memori visa notare manu.
nos ea vix avidam vulgo captata per aurem
20
scripsimus, atque oculi fama fuere mei.
scilicet adfectus similes, aut impetus idem
rebus ab auditis conspicuisque venit!
nec nitor argenti, quem vos vidistis, et auri
quod mihi defuerit, purpuraque illa, queror:
25
sed loca, sed gentes formatae mille figuris
nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
et regum vultus, certissima pignora mentis, [*]mentis gentis
iuvissent aliqua forsitan illud opus.
plausibus ex ipsis populi laetoque favore
30
ingenium quodvis incaluisse potest: