Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
tamque ego sumpsissem tali clamore vigorem,
quam rudis audita miles ad arma tuba.
pectora sint nobis nivibus glacieque licebit
atque hoc, quem patior, frigidiora loco,
35
illa ducis facies in curru stantis eburno
excuteret frigus sensibus omne meis.
his ego defectus dubiisque auctoribus usus
ad vestri venio iure favoris opem.
nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
40
nomina, materiam non habuere manus.
pars quota de tantis rebus, quam fama referre
aut aliquis nobis scribere posset, erat?
quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
erratum est illic praeteritumve mihi.
45
adde quod assidue domini meditata querellas
ad laetum carmen vix mea versa lyra est.
vix bona post tanto quaerenti verba subibant,
et gaudere aliquid res mihi visa nova est.
utque reformidant insuetum lumina solem,
50
sic ad laetitiam mens mea segnis erat.
est quoque cunctarum novitas carissima [*]calidissima rerum,
gratiaque officio, quod mora tardat,
abest, cetera certatim de magno scripta triumpho
iam pridem populi suspicor ore legi.
55
illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus:
illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
non ego cessavi, nec fecit inertia serum!
ultima me vasti sustinet ora freti.
dum venit huc rumor properataque carmina fiunt
60
factaque eunt ad vos, annus abisse potest.