Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
nec minimum refert, intacta rosaria primus,
an sera carpas paene relicta manu.
quid mirum, lectis exhausto floribus horto,
si duce non facta est digna corona tuo [*]suo corr. Owen?
65
deprecor hoc [*]haec vel o: vatum [*]vates contra sua carmina ne quis
dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
sunt mihi vobiscum communia sacra, poetae,
in vestro miseris si licet esse choro,
magnaque pars animae mecum vixistis, amici:
70
hac ego vos absens nunc quoque parte colo.
sint igitur vestro mea commendata favore
carmina, non possum pro quibus ipse loqui,
scripta placent a morte fere, quia laedere vivos
livor et iniusto carpere dente solet.
75
si genus est mortis male vivere, terra moratur,
et desunt fatis sola sepulchra meis.
denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
officium nemo qui reprehendit erit.
ut desint vires, tamen est laudanda voluntas:
80
hac ego contentos auguror esse deos.
haec facit ut veniat pauper quoque gratus ad aras,
et placeat caeso non minus agna bove.
res quoque tanta fuit, quantae subsistere summo
Aeneadum [*]enidos vel aenidos vel aeneidos corr. Ehwald vati grande fuisset onus.
85
ferre etiam molles elegi tam vasta triumphi
pondera disparibus non potuere rotis,
quo pede nunc utar, dubia est sententia nobis :
alter enim de te, Rhene, triumphus adest,
inrita motorum [*]votorum corr. Heinsius non sunt praesagia vatum .
90
danda Iovi laurus, dum prior illa viret.