Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.5
Quam legis, unde tibi mittatur epistula, quaeris?
hinc, ubi caeruleis iungitur Hister aquis,
ut regio dicta est, succurrere debet et auctor,
laesus ab ingenio Naso poeta suo.
5
qui tibi, quam mallet praesens adferre salutem,
mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
legimus, o iuvenis patrii non degener oris,
dicta tibi pleno verba diserta foro.
quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
10
lecta satis multas, pauca fuisse queror.
plura sed haec feci relegendo saepe, nec umquam
non mihi, quam primo, grata fuere magis,
cumque nihil [*]nihil sua totiens lecta [*]lecta nihil e dulcedine perdant,
viribus illa suis, non novitate, placent.
15
felices quibus haec ipso cognoscere in actu
et tam facundo contigit ore frui!
nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
et magis adducto pomum decerpere ramo
20
quam de caelata sumere lance iuvat.
at nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
quod legi, tua vox exhibuisset opus,
utque fui solitus, sedissem forsitan unus
de centum iudex in tua verba viris,
25
maior et implesset praecordia nostra voluptas,
cum traherer dictis adnueremque tuis.
quem quoniam fatum patria vobisque [*]nobis patriaque vel patria nobisque relictis
inter inhumanos maluit esse Getas,
quod licet, ut videar tecum magis esse, legenda [*]legendo vel loquendo corr. Burmann
30
saepe, precor, studii pignora mitte tui,