Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
3.6
Naso suo (posuit nomen quam [*]quam cui paene!) sodali
mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis,
at si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
forsitan officio parta querella foret.
5
cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,
appellent ne te carmina nostra, rogas?
quanta sit in media clementia Caesaris ira,
si nescis, ex me certior esse potes.
huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,
10
si iudex meriti cogerer esse mei.
non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis,
nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
nec scelus admittas, si consoleris amicum,
mollibus et verbis aspera fata leves.
15
cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
fiat in Angustos invidiosa deos?
fulminis adflatos interdum vivere telis
vidimus et refici, non prohibente Iove.
nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,
20
Leucothea nanti ferre negavit opem.
crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,
nec semper laesos et sine fine premunt.
principe nec nostro deus est moderatior ullus:
Iustitia vires temperat ille suas.
25
nuper eam Caesar facto de marmore templo,
iampridem posuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
qui poenam culpa non meruere pati.
obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
30
ex illis mergi pars quota digna fuit?