Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
1
Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
2
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
3
qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
4
accedet meritis haec quoque summa tuis:
5
sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
6
delicti tamen est causa probanda mei.
7
non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
8
sit precor officio non gravis ira pio.
9
o,[*]o di quotiens ego sum libris mihi visus in [*]in ab istis
10
impius, in nullo quod legerere loco!
11
o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
12
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
13
ipse mihi placuit mendis in talibus error,
14
et vix invita facta litura manu est,
15
"viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
16
hanc [*]hanc a, i.e. a! pudet offensam non meruisse prius."
17
da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
18
oblitus potero non tamen esse tui.
19
idque sinas oro, nec fastidita repellas
20
verba, nec officio crimen inesse putes,
21
et levis haec meritis referatur gratia tantis:
22
si minus, invito te quoque gratus ero.
23
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
24
nec mihi munificas arca negavit opes.
25
nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
26
auxilium vitae fertque [*]feretque vel refertque vel referta feretque meae.
27
unde rogas forsan fiducia tanta futuri
28
sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
29
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
30
aequoreo madidas quae premit imbre comas:
31
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea [*]aenea: aerea σ
custos
32
bellica Phidiaca stat dea facta manu:
33
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
34
ut similis verae vacca Myronis opus:
35
sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
36
tutelaeque feror munus opusque tuae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
2
venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
3
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
4
si modo permittas dicere vera, pudet.
5
orba tamen numeris cessavit epistula numquam
6
ire per alternas officiosa vices,
7
carmina sola tibi memorem testantia curam
8
non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?
9
quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
10
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
11
fertile pectus habes, interque Helicona colentes
12
uberius nulli provenit ista seges.
13
mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
14
haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
15
nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
16
sed siccum sterni vomere litus aro.
17
scilicet ut limus venas excaecat [*]venas excaecat cum venas cecat in undis,
18
laesaque suppresso fonte resistit aqua,
19
pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
20
et carmen vena pauperiore fluit.
21
si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
22
esset, crede mihi, factus et ille Getes.
23
da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
24
ducitur et digitis littera rara meis.
25
impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
26
qui prius in nobis esse solebat, abest,
27
vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
28
inponit pigras paene coacta manus,
29
parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
30
est mihi, nec numeris nectere verba iuvat,
31
sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
32
principium nostri res sit ut ista mali:
33
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,[*]gressus σ
34
quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
35
excitat auditor studium, laudataque virtus
36
crescit, et inmensum gloria calcar habet.
37
hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis,
38
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
39
sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
40
otia materia surripiamque diem?
41
nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,
42
per quae clam tacitum tempus abire solet,
43
nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
44
oblectat cultu terra novata suo,
45
quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
46
non bene de nobis quae meruere deae?
47
at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
48
utiliter studium quod tibi cedit ama,
49
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
50
huc aliquod curae mitte recentis opus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
2
an notum qui sis omnibus esse velim?
3
nomine non utar, ne commendere querella,
4
quaeraturque tibi carmine fama meo.
5
dum mea puppis erat valida fundata carina,
6
qui mecum velles currere, primus eras.
7
nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
8
auxilio postquam scis opus esse tuo.
9
dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
10
quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,
11
ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
12
paene puer puero iunctus amicitia:
13
ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
14
et tibi iucundis primus adesse iocis:
15
ille ego convictor densoque domesticus usu,
16
ille ego iudiciis unica Musa tuis.
17
ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,
18
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
19
sive fui numquam carus, simulasse fateris:
20
seu non fingebas, inveniere levis.
21
aut age, dic aliquam, quae te mutaverit, iram:
22
nam nisi iusta tua est, iusta querella mea est.
23
quod te nunc crimen similem [*]quae te consimilem res nunc (non) vetat esse priori?
24
an crimen, coepi quod miser esse, vocas?
25
si mihi rebus opem nullam factisque ferebas,
26
venisset verbis charta notata tribus.
27
vix equidem credo, sed et [*]sed et subito insultare iacenti
28
te mihi nec verbis parcere fama refert.
29
quid facis, a! demens? cur, si Fortuna recedat, [*]recedit: recedat σ
30
naufragio lacrimas eripis ipse tuo?
31
haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
32
quae summum dubio sub pede semper habet,
33
quolibet est folio, quavis incertior aura:
34
par illi levitas, improbe, sola tua est.
35
omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
36
et subito casu quae valuere, ruunt,
37
divitis audita est cui non opulentia Croesi?
38
nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
39
ille Syracosia modo formidatus in urbe
40
vix humili duram reppulit arte famem,
41
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
42
summissa fugiens voce clientis opem.
43
cuique viro totus terrarum paruit orbis,
44
...[*]om. optimi codd.
45
ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
46
quo victrix totiens consule Roma fuit,
47
in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
48
pertulit et tanto multa pudenda viro.
49
ludit in humanis divina potentia rebus,
50
et certam praesens vix habet [*]habet feret hora fidem.
51
"litus ad Euxinum" si quis mihi diceret ‘ibis,
52
et metues, arcu ne feriare Getae,’
53
"i, bibe" dixissem ‘purgantes pectora sucos,
54
quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
55
sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
56
et summi poteram tela cavere dei.
57
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
58
dum loqueris, fieri tristia posse puta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
2
non intermissis ut fluat imber aquis,
3
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
4
mixta fere duris utilis herba rubis.
5
nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
6
ut minuant nulla gaudia parte malum.
7
ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
8
naufragus in Getici litoris actus aquas,
9
qua tamen inveni vultum diffundere causa
10
possim, [*]possem fortunae nec meminisse meae.
11
nam mihi, cum fulva solus [*]solus tristis spatiarer harena,
12
visa est a tergo pinna dedisse sonum.
13
respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
14
verba tamen sunt haec aure recepta mea:
15
‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
16
Fama, per inmensas aere lapsa vias.
17
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
18
candidus et felix proximus annus erit.
19
dixit, et ut laeto Pontum rumore replevit,
20
ad gentes alias hinc dea vertit iter.
21
at mihi dilapsis inter nova gaudia curis
22
excidit asperitas huius iniqua loci.
23
ergo ubi, Iane biceps, longum reseraveris annum,
24
pulsus et a sacro mense December erit,
25
purpura Pompeium summi velabit honoris,
26
ne titulis quicquam debeat ille suis.
27
cernere iam videor rumpi paene atria turba,
28
et populum laedi deficiente loco,
29
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri,
30
et fieri faciles in tua vota deos,
31
colla boves niveos certae praebere securi,
32
quos aluit campis herba Falisca suis:
33
cumque deos omnes, tunc hos [*]quos: hos σ
inpensius, aequos
34
esse tibi cupias, cum Iove Caesar erunt.
35
curia te excipiet, patresque e more vocati
36
intendent aures ad tua verba suas.
37
hos ubi facundo tua vox hilaraverit ore,
38
utque solet, tulerit prospera verba dies,
39
egeris et meritas superis cum Caesare grates
40
(qui causam, facias cur ita saepe, dabit),
41
inde domum repetes toto comitante senatu,
42
officium populi vix capiente domo.
43
me miserum, turba quod non ego cernar in illa,
44
nec poterunt istis lumina nostra frui!
45
quod licet, [*]qualibet unde quamlibet Heinsius absentem qua possum mente videbo:
46
aspiciet vultus consulis illa sui,
47
di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
48
nomen, et "heu dicas " quid miser ille facit?
49
haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor
50
protinus exilium mollius esse meum.’
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures,
2
verbaque honorato ferte legenda viro.
3
longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis,
4
tectaque brumali sub nive terra latet.
5
cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
6
et maris Ionii transieritis aquas,
7
luce minus decima dominam venietis in urbem,
8
ut festinatum non faciatis iter.
9
protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
10
non est Augusto iunctior ulla foro.
11
siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
12
nomina decepta quaelibet aure ferat.
13
ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
14
verba minus certe ficta timoris habent.
15
copia nec vobis nullo prohibente videndi
16
consulis, ut limen contigeritis, erit.
17
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
18
conspicuum signis cum premet altus ebur:
19
aut populi reditus positam componet ad hastam,
20
et minui magnae non sinet urbis opes .
21
aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
22
de tanto dignis consule rebus aget .
23
aut feret Augusto solitam natoque salutem,
24
deque parum noto consulet officio.
25
tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
26
auferet . a magnis hunc colit ille deis.
27
cum tamen a turba rerum requieverit harum,
28
ad vos mansuetas porriget ille manus,
29
quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
30
talia vos illi reddere verba volo:
31
‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
32
quam prius a miti Caesare munus habet,
33
te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
34
barbariae tutas exhibuisse vias:
35
sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
36
effectum cura pectoris esse tui:
37
addita praeterea vitae quoque multa tuendae
38
munera, ne proprias attenuaret opes.
39
pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
40
se fore mancipii [*]mancipium ... tuum tempus in omne tui.
41
nam prius umbrosa carituros arbore montes,
42
et freta velivolas non habitura rates,
43
fluminaque in fontes cursu reditura supino,
44
gratia quam meriti possit abire tui.
45
haec ubi dixeritis, servet sua dona rogate,
46
sic fuerit vestrae causa peracta viae.’
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Quam legis, ex illis tibi venit epistula, Brute,
2
Nasonem nolles in quibus esse locis,
3
sed tu quod nolles, voluit miserabile fatum, ei mihi!
4
plus illud quam tua vota valet.
5
in Scythia nobis quinquennis Olympias acta est:
6
iam tempus lustri transit in alterius.
7
perstat enim fortuna tenax, votisque malignum
8
opponit nostris insidiosa [*]invidiosa pedem.
9
certus eras pro me. Fabiae laus. Maxime, gentis,
10
numen ad Augustum supplice voce loqui.
11
occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis
12
(nec fuero tanti) me reor esse tuae.
13
iam timeo nostram cuiquam mandare salutem:
14
ipsum morte tua concidit auxilium.
15
coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae .
16
spem nostram terras deseruitque simul,
17
quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
18
vestra procul positus carmen in ora dedi.
19
quae prosit pietas utinam mihi, sitque malorum
20
iam modus et sacrae mitior ira domus,
21
te quoque idem liquido possum iurare precari,
22
o mihi non dubia cognite Brute nota.
23
nam cum praestiteris verum mihi semper amorem,
24
hic tamen adverso tempore crevit amor.
25
quique tuas pariter lacrimas nostrasque videret,
26
passuros poenam crederet esse duos.
27
lenem te miseris genuit natura, nec ulli
28
mitius ingenium, quam tibi, Brute, dedit:
29
ut qui quid valeas ignoret Marte forensi,
30
posse tuo peragi vix putet ore reos.
31
scilicet eiusdem est, quamvis pugnare videntur,
32
supplicibus facilem, sontibus esse trucem,
33
cum tibi suscepta est legis vindicta severae,
34
verba velut tinctu [*]tinctum corr. Ehwald singula virus habent.
35
hostibus eveniat quam sis violentus in armis
36
sentire et linguae tela subire tuae.
37
quae tibi tam tenui cura limantur, ut omnes
38
istius ingenium corporis esse negent,
39
at si quem laedi Fortuna cernis iniqua,
40
mollior est animo femina nulla tuo.
41
hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
42
notitiam pars est infitiata mei.
43
inmemor illorum, vestri non inmemor umquam,
44
qui mala solliciti nostra levatis, ero.
45
et prius hic nimium nobis conterminus Hister
46
in caput Euxino de mare vertet iter,
47
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
48
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
49
quam quisquam vestrum, qui me doluistis ademptum,
50
arguat ingratum non meminisse sui.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
2
ut positis reddas iura sub axe locis,
3
aspicis en praesens, quali iaceamus in arvo,
4
nec me testis eris falsa solere queri.
5
accedet voci per te non irrita nostrae,
6
Alpinis iuvenis regibus orte, fides,
7
ipse vides certe glacie concrescere Pontum,
8
ipse vides rigido stantia vina gelu;
9
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx
10
per medias Histri plaustra bubulcus aquas,
11
aspicis et mitti sub adunco toxica ferro,
12
et telum causas mortis habere duas.
13
atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
14
non etiam proprio cognita Marte tibi!
15
tenditur [*]tenditis corr. Owen ad primum per densa pericula pilum,
16
contigit ex merito qui tibi nuper honor,
17
sit licet hic titulus plenus [*]plenis tibi fructibus, ingens
18
ipsa tamen virtus ordine maior erit.
19
non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
20
puniceam Getico sanguine fecit aquam.
21
non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
22
sensit in ingenio nil opis esse loci.
23
nam, dubium positu melius defensa manune,
24
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
25
Sithonio regi ferus interceperat illam
26
hostis et ereptas victor habebat opes,
27
donec fluminea devecta Vitellius unda
28
intulit exposito milite signa Getis,
29
at tibi, progenies alti fortissima Donni,
30
venit in adversos impetus ire viros.
31
nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
32
fortia ne possint facta latere caves,
33
ingentique .gradu contra ferrumque locumque
34
saxaque brumali grandine plura subis.
35
nec te missa super iaculorum turba moratur,
36
nec quae vipereo tela cruore madent.
37
spicula cum pictis haerent in casside pinnis,
38
parsque fere scuti vulnere nulla vacat,
39
nec corpus cunctos feliciter effugit ictus:
40
sed minor est acri laudis amore dolor.
41
talis apud Troiam Danais pro navibus Aiax
42
dicitur Hectoreas sustinuisse faces,
43
ut propius ventum est admotaque dextera dextrae,
44
resque fero potuit comminus ense geri,
45
dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic,
46
quotque neci dederis quosque quibusque modis.
47
ense tuo factos calcabas victor acervos,
48
inpositoque Getes sub pede multus erat.
49
pugnat ad exemplum primi minor ordine pili,
50
multaque fert miles vulnera, multa facit,
51
sed tantum virtus alios tua praeterit omnes,
52
ante citos quantum Pegasus ibit [*]ibat equos,
53
vincitur Aegisos, testataque tempus in omne
54
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Littera sera quidem, studiis exculte Suilii,
2
huc tua pervenit, sed mihi grata tamen,
3
qua, pia si possit superos lenire rogando
4
gratia, laturum te mihi dicis opem.
5
ut iam nil praestes, animi sum factus amici
6
debitor, et meritum velle iuvare voco.
7
impetus iste tuus longum modo duret in aevum,
8
neve malis pietas sit tua lassa meis.
9
ius aliquod faciunt adfinia vincula nobis,
10
quae semper maneant inlabefacta precor.
11
nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
12
et quae te generum, me vocat illa virum,
13
ei mihi, si lectis vultum tu versibus istis
14
ducis et adfinem te pudet esse meum!
15
at nihil hic dignum poteris reperire pudore
16
praeter fortunam, quae mihi caeca fuit.
17
seu genus excutias, equites ab origine prima
18
usque per innumeros inveniemur avos:
19
sive velis qui sint mores inquirere nostri,
20
errorem misero detrahe, labe carent.
21
tu modo si quid agi sperabis posse precando,
22
quos colis, exora supplice voce deos.
23
di tibi sunt [*]sint Caesar iuvenis, tua numina placa,
24
hac certe nulla est notior ara tibi.
25
non sinit illa sui vanas antistitis umquam
26
esse preces: nostris hinc pete rebus opem.
27
quamlibet exigua si nos ea iuverit aura,
28
obruta de mediis cumba resurget aquis.
29
tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
30
et valeant quantum numina testis ero.
31
nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
32
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
33
templa domus facient vobis urbesque beatae;
34
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
35
parva quidem fateor pro magnis munera reddi,
36
cum pro concessa verba salute damus,
37
sed qui, quam potuit, dat maxima, gratus abunde est,
38
et finem pietas contigit illa suum.
39
nec quae de parva pauper dis libat acerra
40
tura minus grandi quam data lance valent,
41
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
42
victima Tarpeios inficit icta focos,
43
nec tamen officio vatum per carmina facto
44
principibus res est aptior ulla viris.
45
carmina vestrarum peragunt praeconia laudum,
46
neve sit actorum fama caduca cavent.
47
carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
48
notitiam serae posteritatis habet.
49
tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
50
nullaque res maius tempore robur habet.
51
scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
52
et quisquis contra vel simul arma tulit,
53
quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
54
et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
55
di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
56
tantaque maiestas ore canentis eget.
57
sic Chaos ex illa naturae mole prioris
58
digestum partes scimus habere suas:
59
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
60
ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
61
sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
62
Alcides capta traxit ab Oechalia.
63
et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
64
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
65
siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
66
restat in ingenio, serviet omne tibi.
67
non potes officium vatis contemnere vates:
68
iudicio pretium res habet ista tuo.
69
quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
70
gloria Pieridum summa futurus eras.
71
sed dare materiam nobis quam carmina maius:
72
nec tamen ex toto deserere illa potes.
73
numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
74
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
75
utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
76
sed venit ad sacras nervus uterque manus,
77
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
78
mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
79
quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
80
ungula Gorgonei quam cava fecit equi,
81
prosit opemque ferat communia sacra tueri,
82
atque isdem studiis inposuisse manum:
83
litora pellitis nimium subiecta Corallis
84
ut tandem saevos effugiamque Getas:
85
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, [*]illo: ullo σ
86
qui minus Ausonia distet [*]distat: distet σ
ab urbe, loco,
87
unde tuas possim laudes celebrare recentes
88
magnaque quam minima facta referre mora.
89
tangat ut hoc votum caelestia, care Suilli,
90
numina, pro socero paene precare tuo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Unde licet, non unde iuvat, Graecine, salutem
2
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso vadis,
3
missaque di faciant Auroram occurrat ad illam,
4
bis senos fasces quae tibi prima dabit:
5
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul
6
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
7
in domini subeat partes et praestet amici
8
officium iusso littera nostra die.
9
atque ego si fatis genitus melioribus essem
10
et mea sincere curreret axe rota,
11
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
12
lingua salutandi munere functa tui,
13
gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
14
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
15
illa. confiteor, sic essem luce superbus,
16
ut caperet fastus vix domus ulla meos:
17
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
18
consulis ante pedes ire iuberer eques;
19
et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
20
gauderem lateris non habuisse locum,
21
nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
22
sed foret a populo tum mihi dulce premi,
23
aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,
24
densaque quam longum turba teneret iter,
25
quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,
26
spectarem, qualis purpura te tegeret.
27
signa quoque in sella nossem formata curuli
28
et totum Numidae sculptile dentis opus.
29
at cum Tarpeias esses deductus in arces,
30
dum caderet iussu victima sacra tuo,
31
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
32
audisset media qui sedet aede deus;
33
turaque mente magis plena quam lance dedissem,
34
ter quater imperii laetus honore tui.
35
hic ego praesentes inter numerarer amicos,
36
mitia ius urbis [*]verbis vel si nobis ius corr. Itali si modo fata darent,
37
quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
38
tunc oculis etiam percipienda foret,
39
non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
40
nam quid me poenae causa negata iuvet?
41
mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
42
praetextam fasces aspiciamque tuos.
43
haec modo te populo reddentem iura videbit,
44
et se secreto [*]secretis correxi, cf. v.31 finget adesse tuis .
45
nunc longi reditus hastae supponere lustri
46
credet, et exacta cuncta locare fide:
47
nunc facere in medio facundum verba senatu,
48
publica quaerentem quid petat utilitas:
49
nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
50
albave opimorum colla ferire boum.
51
atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
52
ut mihi placetur principis ira roges!
53
surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara,
54
detque bonum voto lucidus omen apex.
55
interea, qua parte licet, ne cuncta queramur,
56
hic quoque te festum consule tempus agam.
57
altera laetitiae est nec cedens causa priori,
58
successor tanti frater honoris erit.
59
nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
60
imperium Iam suscipit ille die.
61
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis
62
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
63
sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
64
inque domo binus conspicietur honor.
65
qui quamquam est ingens, et nullum Martia summo
66
altius imperium consule Roma videt,
67
multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
68
et maiestatem res data dantis habet,
69
iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
70
talibus Augusti tempus in omne frui.
71
quod [*]quod cum vel ut tamen ab rerum cura propiore vacabit,
72
vota precor votis addite vestra meis.
73
et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
74
exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
75
praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
76
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
77
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
78
hic arcu fisos terruit ense Getas,
79
hic raptam Troesmin [*]troesenen etc corr Korn celeri virtute recepit,
80
infecitque fero sanguine Danuvium.
81
quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
82
et quam vicino terrear hoste roga:
83
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
84
fiat an humanum victima dira caput .
85
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
86
et teneat glacies iugera multa freti,
87
haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
88
quoque modo peragam tempora dura roga.
89
nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
90
nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
91
illa quies animi, quam tu laudare solebas,
92
ille vetus solito perstat in ore pudor,
93
sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
94
ut fera plus valeant legibus arma, facit,
95
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
96
femina de nobis virve puerve queri.
97
hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
98
haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
99
illi me, quia velle vident, discedere malunt:
100
respectu cupiunt hic tamen esse sui.
101
nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
102
laudat et inmunes publica cera facit,
103
conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*]sit
104
proxima dant nobis oppida munus idem.
105
nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
106
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
107
stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
108
numina iam facto non leviora deo.
109
neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
110
hic aviae lateri proximus, ille patris.
111
his ego do totiens cum ture precantia verba,
112
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
113
tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
114
officii testis Pontica terra mei.
115
Pontica me tellus, quantis hae possumus ara,[*]ora
116
natalem ludis scit celebrare dei.
117
nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
118
misit in has siquos longa Propontis aquas,
119
is quoque, quo laevus [*]laetus fuerat sub praeside Pontus,
120
audierit frater forsitan ista tuus.
121
fortuna est impar animo, talique libenter
122
exiguas carpo munere pauper opes.
123
nec vestris damus haec oculis, procul urbe remoti .
124
contenti tacita sed pietate sumus.
125
et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures.
126
nil illi, toto quod fit in orbe, latet.
127
tu certe scis haec,[*]hoc superis ascite, videsque,
128
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
129
tu nostras audis inter convexa Iocatus
130
sidera, sollicito quas damus ore, preces.
131
perveniant istuc et carmina forsitan illa,
132
quae de te misi caelite facta novo.
133
auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
134
inmerito nomen mite Parentis habes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
2
litore pellitos inter agenda Getas.
3
ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
4
duritiae confers, Albinovane, meae?
5
gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
6
atteritur [*]et teritur corr. Heinsius pressa vomer aduncus humo.
7
tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
8
cessat duritia mors quoque victa mea.
9
exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
10
iactatus dubio per duo lustra mari .
11
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
12
pertulit, et placidae saepe fuere morae,
13
an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
14
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
15
excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
16
curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
17
nec bene cantantes labor est audire puellas:
18
nec degustanti lotos amara fuit.
19
hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
20
parte meae vitae, si modo dentur, emam.
21
nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
22
gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
23
nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
24
qui quota terroris pars solet esse mei!
25
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
26
Heniochae nautis plus nocuere rates,
27
nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
28
ter licet epotum ter vomat illa fretum,
29
qui quamquam dextra regione licentius errant,
30
securum latus hoc non tamen esse sinunt,
31
hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
32
hic freta vel pediti pervia reddit hiems,
33
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
34
siccus contempta nave viator eat.
35
qui veniunt istinc, vix vos ea credere dicunt,
36
quam miser est, qui fert asperiora fide!
37
crede tamen; nec te causas nescire sinemus,
38
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems,
39
proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
40
et quae praecipuum sidera frigus habent.
41
hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
42
et sumit vires a propiore loco.
43
at Notus, adverso tepidum qui spirat ab axe,
44
est procul et rarus languidiorque venit.
45
adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto,
46
vimque fretum multo perdit ab amne suam.
47
huc Lycus, huc Sugaris Peniusque Hypanisque Calesque
48
influit et crebro vertice tortus Halys,
49
Partheniusque rapax, et volvens saxa Cynapses
50
labitur, et nullo tardior amne Tyras,
51
et tu, femineae Thermodon cognite turmae,
52
et quondam Graiis Phasi petite viris,
53
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyrapses
54
et tacite peragens lene Melanthus iter,
55
quique duas terras, Asiam Cadmique sororem,
56
separat et cursus inter utramque facit,
57
innumerique alii, quos inter maximus omnes
58
cedere Danuvius se tibi, Nile, negat,
59
copia tot laticum, quas auget, adulterat undas,
60
nec patitur vires aequor habere suas.
61
quin etiam, stagno similis pigraeque paludi,
62
caeruleus vix est diluiturque color.
63
innatat unda freto dulcis, leviorque marina est,
64
quae proprium mixto de sale pondus habet.
65
si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni,
66
quidve loqui certis iuverit ista modis,
67
detinui dicam curas tempusque fefelli.
68
hunc fructum praesens attulit hora mihi.
69
afuimus solito, dum scribimus ista, dolore,
70
in mediis nec nos sensimus esse Getis.
71
at tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
72
materiae titulos quin tueare tuae,
73
quemque refers, imitere virum, vetat ille profecto
74
tranquilli comitem temporis esse fidem.
75
qui quamquam est factis ingens et conditur a te
76
vir tanto quanto debuit ore cani,
77
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam,
78
inque fide Theseus quilibet esse potest.
79
non tibi sunt hostes ferro clavaque domandi,
80
per quos vix ulli pervius Isthmos erat:
81
sed praestandus amor, res non operosa volenti.
82
quis labor est puram non temerasse fidem?
83
haec tibi, qui perstas [*]praestas indeclinatus amico,
84
non est quod lingua dicta querente putes.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Gallio, crimen erit vix excusabile nobis,
2
carmine te nomen non habuisse meo.
3
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
4
fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
5
atque utinam rapti iactura laesus amici
6
sensisses ultra, quod quererere, nihil!
7
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
8
coniuge crudeles non habuere nefas.
9
nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
10
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
11
sed neque solari prudentem stultior ausim,
12
verbaque doctorum nota referre tibi:.
13
finitumque tuum, si non ratione, dolorem
14
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
15
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
16
tot maria ac terras permeat, annus abit.
17
temporis officium est solacia dicere certi,
18
dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
19
at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
20
intempestive qui movet [*]monet illa, novat.
21
adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
22
coniugio felix iam potes esse novo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
2
nominis efficitur condicione tui.
3
ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
4
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
5
lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
6
quaque meos adeas est via nulla modos,
7
nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
8
desinat ut prior hoc incipiatque minor.
9
et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
10
artius adpellem Tuticanumque vocem.
11
nec [*]nec et vel non corr. σ
potes in versum Tuticani more venire,
12
fiat ut e longa syllaba prima brevis,
13
aut producatur,[*]ut ducatur quae nunc correptius exit,
14
et sit porrecta longa secunda mora.
15
his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
16
ridear et merito pectus habere neger.
17
haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
18
quod meus adiecto faenore reddet [*]reddit amor,
19
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
20
paene mihi puero cognite paene puer,
21
perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
22
non mihi, quam fratri frater, amate minus.
23
tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
24
eum regerem tenera frena novella manu.
25
saepe ego correxi sub te censore libellos,
26
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
27
dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
28
cum te Pieriae perdocuere deae.
29
hic tenor, haec viridi concordia coepta iuventa
30
venit ad albentis inlabefacta comas.
31
quae nisi te moveant, duro tibi pectora ferro
32
esse vel invicto clausa adamante putem,
33
sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
34
invisus nobis quae duo Pontus habet,
35
et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster,
36
et possit fatum mollius esse meum,
37
quam tua sint lasso [*]lapso praecordia dura sodali.
38
hic cumulus nostris absit abestque malis.
39
tu modo per superos, quorum certissimus ille est,
40
quo tuus assidue principe crevit honor,
41
effice constanti profugum pietate tuendo,
42
ne sperata meam deserat aura ratem,
43
quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
44
si modo, qui periit, ille perire potest.
45
nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
46
nec satis utilitas est mihi nota mea.
47
crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
48
et sensus cum re consiliumque fugit,
49
ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
50
quoque viam facias ad mea vota vado.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
O mihi non dubios inter memorande sodales,
2
qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
3
unde saluteris, color hic tibi protinus index
4
et structura mei carminis esse potest.
5
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
6
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
7
ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
8
quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
9
quamlibet in multis positus noscere libellis,
10
perque observatas inveniere notas.
11
proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
12
novimus atque illi, quem canis ipse,[*]ipse esse pares.
13
et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
14
insignis vitiis forsitan esse suis.
15
tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
16
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
17
nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
18
carmina, quae faciam paene poeta Getes.
19
a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
20
structaque sunt nostris barbara verba modis:
21
et placui (gratare mihi) coepique poetae
22
inter inhumanos nomen habere Getas.
23
materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
24
adiuta est novitas numine nostra dei.
25
nam patris Augusti docui mortale fuisse
26
corpus, in aetherias numen abisse domos:
27
esse parem virtute patri, qui frena rogatus
28
saepe recusati ceperit imperii:
29
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
30
ambiguum nato dignior anne viro:
31
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
32
qui dederint animi pignora certa sui.
33
haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
34
venit et ad digitos ultima charta meos,
35
et caput et plenas omnes movere pharetras,
36
et longum Getico murmur in ore fuit.
37
atque aliquis "scribas haec cum de Caesare", dixit
38
"Caesaris imperio restituendus eras."
39
ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
40
sexta relegatum bruma sub axe videt.
41
carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
42
primaque tam miserae causa fuere fugae,
43
at tu, per studii communia foedera sacri,
44
per non vile tibi nomen amicitiae
45
(sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
46
materiam vestris adferat ingeniis:
47
sic valeant pueri, votum commune deorum,
48
quos laus formandos est tibi magna datos),
49
quanta potes, praebe nostrae momenta [*]monimenta corr. σ
saluti
50
quae nisi mutato nulla futura loco est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
2
non aptum numeris nomen habere meis,
3
in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
4
nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
5
ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
6
quolibet ex istis scilicet ire locis.
7
nulla mihi cura est, terra quo mittar [*]muter ab ista,
8
hac quia, quam video, gratior omnis erit.
9
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
10
mittite, praesenti dum careamus humo.
11
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
12
siquid et inferius quam Styga mundus habet,
13
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
14
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
15
talia suscensent [*]succensent propter mihi verba Tomitae,
16
iraque carminibus publica mota meis.
17
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
18
plectar et incauto semper ab ingenio?
19
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
20
telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
21
ad veteres scopulos iterum devertor [*]devertar et illas,
22
in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
23
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
24
quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
25
quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
26
littera de vobis est mea questa nihil,
27
frigus et incursus omni de parte timendos
28
et quod pulsetur murus ab hoste queror,
29
in loca, non homines, verissima crimina dixi.
30
culpatis vestrum vos quoque saepe solum,
31
esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
32
ansa est agricolae Musa docere senis:
33
et fuerat genitus terra,
34
qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
35
quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
36
hoc tamen asperitas indice docta [*]dicta nota σ
loci est.
37
non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
38
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
39
falsa tamen passa est aequa convicia mente,
40
obfuit auctori nec fera lingua suo.
41
at malus interpres populi mihi concitat iram
42
inque novum crimen carmina nostra vocat.
43
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
44
extat adhuc nemo saucius ore meo.
45
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
46
non mordenda mihi turba fidelis erat.
47
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
48
tam mites Graios indicat esse viros.
49
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
50
non potuit nostris lenior esse malis.
51
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
52
is datus a vobis est mihi nuper honor.
53
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
54
exceptis, siqui munera legis habent.
55
tempora sacrata mea sunt velata corona,
56
publicus invito quam favor inposuit,
57
quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
58
erranti tutum quae dedit una locum,
59
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
60
tempus ad hoc nobis hospita fida manet,
61
di modo fecissent, placidae spem posset habere
62
pacis, et a gelido longius axe foret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Siquis adhuc usquam nostri non inmemor extat,
2
quidve relegatus Naso, requirit, agam .
3
Caesaribus vitam, Sexto debere salutem
4
me sciat, a superis hic mihi primus erit.
5
tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
6
a meritis eius pars mihi nulla vacat,
7
quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
8
Punica sub lento cortice grana rubent,
9
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
10
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos,
11
confiteor: testere licet, signate Quirites!
12
nil opus est legum viribus, ipse loquor,
13
inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
14
pars ego sum census quantulacumque tui.
15
quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
16
quam domus Augusto continuata foro,
17
quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
18
quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
19
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
20
non potes in Ponto dicere habere nihil,
21
atque utinam possis, et detur amicius arvum,
22
remque tuam ponas in meliore loco!
23
quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
24
numina, perpetua quae pietate colis.
25
erroris nam tu vix est discernere nostri
26
sis argumentum maius an auxilium.
27
nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
28
augetur remis cursus euntis aquae,
29
et pudet et metuo semperque eademque precari,
30
ne subeant animo taedia iusta tuo.
31
verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
32
da veniam vitio, mitis amice, meo.
33
scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
34
ipsa locum per se littera nostra rogat.
35
seu tamen effectus habitura est gratia, seu me
36
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
37
semper inoblita repetam tua munera mente,
38
et mea me tellus audiet esse tuum.
39
audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
40
(transit nostra feros si modo Musa Getas)
41
teque meae causam servatoremque salutis,
42
meque tuum libra norit et aere minus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
1
Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
2
non solet ingeniis summa nocere dies,
3
famaque post cineres maior venit, et mihi nomen
4
tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat;
5
cumque foret Marsus magnique Rabirius oris
6
Iliacusque Macer sidereusque Pedo;
7
et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,
8
Iunonis si iam non gener ille foret,
9
quique dedit Latio carmen regale Severus,
10
et cum subtili Priscus uterque Numa,
11
quique vel imparibus numeris. Montane, vel aequis
12
sufficis, et gemino carmine nomen habes,
13
et qui Penelopae rescribere iussit Ulixen
14
errantem saevo per duo lustra mari,
15
quique suam Troesmin [*]trisonem vel troadem vel troezen etc corr. Ehwald imperfectumque dierum
16
deseruit celeri morte Sabinus opus,
17
ingeniique sui dictus cognomine Largus,
18
Gallica qui Phrygium duxit in arva senem;
19
quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam;
20
quique sua nomen Phyllide Tuscus habet;
21
velivolique maris vates, cui credere posses
22
carmina caeruleos composuisse deos
23
quique acies Libycas Romanaque proelia dixit;
24
et Marius scripti dexter in omne genus;
25
Trinacriusque suae Perseidos auctor, et auctor
26
Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus;
27
et qui Maeoniam Phaeacida [*]ecateida vel aeacida vertit, et une [*]uni vel una
28
Pindaricae fidicen tu quoque, Rufe, lyrae;
29
Musaque Turrani tragicis innixa cothurnis;
30
et tua cum socco Musa, Melisse, levi [*]levis;
31
cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
32
Callimachi Proculus molle teneret iter,
33
Tityron antiquas Passerque rediret [*]Passerque rediret et erat qui pasceret herbas ad herbas
34
aptaque venanti Grattius arma daret,
35
Naïdas a Satyris caneret Fontanus amatas,
36
clauderet imparibus verba Capella modis;
37
cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
38
nomina longa mora est, carmina vulgus habet ;
39
essent et iuvenes, quorum quod inedita cura [*]causa: cura σ
est,
40
adpellandorum nil mihi iuris adest
41
(te tamen in turba non ausim. Cotta, silere,
42
Pieridum lumen praesidiumque fori,
43
maternos Cottas cui Messallasque paternos,
44
Maxime,[*]maxima nobilitas ingeminata dedit)
45
dicere si fas est, claro mea nomine Musa
46
atque inter tantos quae legeretur erat.
47
ergo summotum patria proscindere, Livor,
48
desine, neu cineres sparge, cruente, meos.
49
omnia perdidimus: tantummodo vita relicta est,
50
praebeat ut sensum materiamque mali.
51
quid iuvat extinctos ferrum demittere [*]dimittere corr. Itali in artus?
52
non habet in nobis iam nova plaga locum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.