Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
Gallio, crimen erit vix excusabile nobis,
carmine te nomen non habuisse meo.
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
fovisti lacrimis vulnera nostra tuis.
5
atque utinam rapti iactura laesus amici
sensisses ultra, quod quererere, nihil!
non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
coniuge crudeles non habuere nefas.
nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
10
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
sed neque solari prudentem stultior ausim,
verbaque doctorum nota referre tibi:.
finitumque tuum, si non ratione, dolorem
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
15
dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
tot maria ac terras permeat, annus abit.
temporis officium est solacia dicere certi,
dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
20
intempestive qui movet [*]monet illa, novat.
adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
coniugio felix iam potes esse novo.