Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
unde saluteris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest.
5
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
quamlibet in multis positus noscere libellis,
10
perque observatas inveniere notas.
proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
novimus atque illi, quem canis ipse,[*]ipse esse pares.
et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
insignis vitiis forsitan esse suis.
15
tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
carmina, quae faciam paene poeta Getes.
a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
20
structaque sunt nostris barbara verba modis:
et placui (gratare mihi) coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
adiuta est novitas numine nostra dei.
25
nam patris Augusti docui mortale fuisse
corpus, in aetherias numen abisse domos:
esse parem virtute patri, qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii:
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
30
ambiguum nato dignior anne viro:
esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
venit et ad digitos ultima charta meos,
35
et caput et plenas omnes movere pharetras,
et longum Getico murmur in ore fuit.
atque aliquis "scribas haec cum de Caesare", dixit
"Caesaris imperio restituendus eras."
ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
40
sexta relegatum bruma sub axe videt.
carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
primaque tam miserae causa fuere fugae,
at tu, per studii communia foedera sacri,
per non vile tibi nomen amicitiae
45
(sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
materiam vestris adferat ingeniis:
sic valeant pueri, votum commune deorum,
quos laus formandos est tibi magna datos),
quanta potes, praebe nostrae momenta [*]monimenta corr. σ saluti
50
quae nisi mutato nulla futura loco est.