Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
4.14
Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
5
ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
quolibet ex istis scilicet ire locis.
nulla mihi cura est, terra quo mittar [*]muter ab ista,
hac quia, quam video, gratior omnis erit.
in medias Syrtes, mediam mea vela Charybdin
10
mittite, praesenti dum careamus humo.
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
siquid et inferius quam Styga mundus habet,
gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
15
talia suscensent [*]succensent propter mihi verba Tomitae,
iraque carminibus publica mota meis.
ergo ego cessabo numquam per carmina laedi,
plectar et incauto semper ab ingenio?
ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor,
20
telaque adhuc demens, quae nocuere, sequor?
ad veteres scopulos iterum devertor [*]devertar et illas,
in quibus offendit naufraga puppis, aquas?
sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim vestra perosus, amo.
25
quilibet excutiat nostri monimenta laboris:
littera de vobis est mea questa nihil,
frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror,
in loca, non homines, verissima crimina dixi.
30
culpatis vestrum vos quoque saepe solum,