Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
esset perpetuo sua quam vitabilis Ascra,
ansa est agricolae Musa docere senis:
et fuerat genitus terra,
qui scripsit, in illa, intumuit vati nec tamen Ascra suo.
35
quis patriam sollerte magis dilexit Ulixe?
hoc tamen asperitas indice docta [*]dicta nota σ loci est.
non loca, sed mores scriptis vexavit amaris
Scepsius Ausonios, actaque Roma rea est:
falsa tamen passa est aequa convicia mente,
40
obfuit auctori nec fera lingua suo.
at malus interpres populi mihi concitat iram
inque novum crimen carmina nostra vocat.
tam felix utinam quam pectore candidus essem!
extat adhuc nemo saucius ore meo.
45
adde quod Illyrica si iam pice nigrior essem,
non mordenda mihi turba fidelis erat.
molliter a vobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse viros.
gens mea Pacligni regioque domestica Sulmo
50
non potuit nostris lenior esse malis.
quem vix incolumi cuiquam salvoque daretis,
is datus a vobis est mihi nuper honor.
solus adhuc ego sum vestris inmunis in oris,
exceptis, siqui munera legis habent.
55
tempora sacrata mea sunt velata corona,
publicus invito quam favor inposuit,
quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
60
tempus ad hoc nobis hospita fida manet,