Ex Ponto, Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D, creator; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor; Wheeler, Arthur Leslie, 1871-1932, editor, translator
haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur,
quae summum dubio sub pede semper habet,
quolibet est folio, quavis incertior aura:
par illi levitas, improbe, sola tua est.
35
omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
et subito casu quae valuere, ruunt,
divitis audita est cui non opulentia Croesi?
nempe tamen vitam captus ab hoste tulit,
ille Syracosia modo formidatus in urbe
40
vix humili duram reppulit arte famem,
quid fuerat Magno maius? tamen ille rogavit
summissa fugiens voce clientis opem.
cuique viro totus terrarum paruit orbis,
...[*]om. optimi codd.
45
ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho,
quo victrix totiens consule Roma fuit,
in caeno Marius iacuit cannaque palustri,
pertulit et tanto multa pudenda viro.
ludit in humanis divina potentia rebus,
50
et certam praesens vix habet [*]habet feret hora fidem.
"litus ad Euxinum" si quis mihi diceret ‘ibis,
et metues, arcu ne feriare Getae,’
"i, bibe" dixissem ‘purgantes pectora sucos,
quidquid et in tota nascitur Anticyra.’
55
sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
et summi poteram tela cavere dei.
tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
dum loqueris, fieri tristia posse puta.